Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[16. Mai 1744]
Congregatio plenaria habita die 16. Maij praesentibus PP. M. Sp. et Exc. DD. Pensa, Deimbl, Paminger, Vogl, Fezer, Proski, Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Schellenberg, Falniz, Freund, Hauzinger, Juschiz, Haberman, Gamnig, Mayr, Pachner.
1. Supplicantes medicinae studiosi pro stipendijs # Franciscus Marchoff, Matthaeus Weber, Augustinus Zoller, nepomucenus Penz pro Emericano, Joannes Ekhart, Franciscus Petrovich pro Bttneriano remissi sunt pro parere ad D. superintendentes. Pro Emericano vero supplicanti Annae Mariae Mllerin, uxorata Mestelin ob datam oretenus informationem Dd. superintendentum idem stipendium nuptiale collatum fuit.
2. Josephus Melzer, balneator in Modling et balneator in Brunn, N. Modl, denunciant per plures annos iam in ipsorum districtu morantes illicite practicantes balneatores, qui ipsis magnum damnum inferunt, et conclusum, ut eum reliquis querelis hac in causa aulae remonstrandis ipsorum denunciatio
fol.268v
Relatum fuit, quod, cum repetitis licusque vicibus tam balneatores in et extra urbem, quam chyrurgi et pharmacopoei consint, plures hinc inde circumvagari illicite practicantes, imo etiam examinati decretistae suae ab aula impertitae licentiae non conformes vivant, sed socios habeant, insignia ex ponant, medicamenta interna praecipue drastico purgantia, vomitoria aliaque propinent, suam licentiam alijs divendant et summum illis praeiudicium et demum adferant; quod desuper saepius tam oretenus admoniti, quam per decreta citati morem non gerant, pedello priori mente decreta lites iniunctum fuit, ut tales renitentes sistat, quare idem priori mense Aprilis distantis diebus stitit, et quidem dei 20. Aprilis decretistae balneatores Ignatius Fischbacher, socius eius Josephus Feicht, Joannes Michael Sesler, Joannes Georgius Schechtl et socius Godefridus Soitter.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.1011, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.1011/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success