Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[8. Juni 1744]
Die 8. Junij: Praevie pro repetitionis actu ex annuta aulae regiae tentatus est # promotus medicinae doctor Antonius Anderler, praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. de Kirchschlager, Rauch sen., Quarin, Vogl, Proski, Schellenberger, quibu8s omnibus plenarie satisfecit et admissus est ad casus resolutionem. Jura...................................3 Fl.
Quo mediante inquisita fuit causa conquerentis Reginae Weberin contra balneatorem Antonium Traunsteiner, qui illam in curam salivatoriam suscepit, qua cum magis destructa futi, ideoque petit restitutionem datorum 40 Fl. et conclusum fuit, quod eum victum, medicamenta, cubiculum, et aliam amnem assistentiam eidem praestiterit, absolvendum esse balneatorem, de reliquo si adhuc dum semel fuerit deprehensus severe mulctandum et puniendum esse.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.1017, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.1017/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success