Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[1. Juli 1744]
Congregatio plenaria habita die 1. Julij praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Rauch sen., Paminger, Bucamps, Anderler, Vogl, Scholz, Fezer, Haider, Proski, Hirsch, Steindl, Knoblach, Plencius, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Ruk, Haberman, Gamnig, Mayr, Pacher.
1. Postquam Anna Maria Meixnerin confirmationem privilegij conficiendi balsami sulphurus aulae suspicasset, petitum eius nobis per venerabile consistorium pro informatione admissum est. Quod etiam collegio pharmaceutico pro parere communicatum est, qui desuper sua motiva praestiterint, quibus etam facultas inhaerendum et ad alteriora comitanda conclusit.
2. Eva Helena Lenkin iam sub M. p.m. D. Dr. Preyser inscripta adiutrix, et non examinata illicite praxim obstricalem exercens nuper severe correpta et carceribus parita cum ablatione sellae, aulae supplicavit, ut sibi sua supplex obstetricalis extradatur, et examen gratis praestare possit. In simili
3. Joannes Adamus Praelat se iactans pharmacopoeus cui ob illicitam praxim medicam et pharmaceuticam medicamenta et varia instrumenta nuper ablata sunt, aulae supplicavit ut ulterius in provincia hinc inde qua provisor pharmaceuticus artem suam exercere et pauperibus opera sua medica in divendendis medicamentis assistere possit, quae tamen ambo petita ab aula per venerabile consistorium ad facultatem solumodo pro decernendo aequo iusto devolutae sunt.
4. Anna Catharina Voglin similis caracteris pseudoobstetrix petit restitutionem sellae, eandem vendere possit, et dein velit se examinari, sed data est ipsi negativa.
5. Balneatores decretistae ob illicitam praxim medicam et non observantiam sui obtenti decreti nuper admoniti et correpti, petunt extraditionem demptorum insignium, sed ipsis denunciatum fuit, quod cum desuper quaedam deductio et remonstratio aulae facienda sit, expectandum esse resolutionem.
6. Cum D. medicnae doctor Josephus Bartolomaeus Heeg, apud excelsum regimen infortunium passus sit, quod eius informatio a facultate priori anno data deperdita sit, petit iterato ut eandem sub ## praestemus, quod illi etiam in omnem favorem factum est.
fol. 270v
7. Missa sunt ad facultatem pro inquisitione documenta pro repetitionis actu apud aulam supplicantis medicinae doctoris Caroli Ferdinandi Seeger, quae cum omnem calculum tam ratione studij theoretici, quam practici tulerint, conclusum est, ut fiat desuper favorabilis informatio.
8. Adamus Trautweiller, vero idem supplicans, cum sexennium monstrare non possit, remissus est ad patientiam unius anni.
9. D. Dr. Bianchi ob nuper a facultate acceptum decretum, ut intra sex septimanas se legitimet de privilegio practicandi vel ad facultatem repetat, supplicavit desuper aulae pro moratorio, quod etiam obtinuit, nobis vero ### non communicavit, hinc ut informatio aulae dari possit, conclusum est, ut iterato decretum monitorium sub termino triumdierum mittatur, caeterum lecta fuit huius danda informatio, quae placuit, interea eidem nullus cedat.
10. Supplicantes medicinae studiosi pro stipend# Emericano, Joannes ##, Leopoldus Erndl, Michael Schober, Andreas Trogenius, Antonius Michetta#, Wenceslaus Mareschler, Simon Stoklas, pro Stumpfiano vero Joannes Ruez et Leonardus Mller, et Carolus Singer pro additamento Mannagettano ad perlachianum, uti et Elisabetha Gaudtbergerin nunc maritata Haudlerin pro Emericano remissi sunt pro parere ad DD. superintendentes.
11. Supplicavit collegium pharmaceuticum, ut in quibusdam# medicamentis dispensatis propter ingrediantium petitum auctum, taxae imminationem, et ad commissionem delatum est.
12. Lectum est decretum excelsi regiminis per venerabile consistorium vi cuius expetit, ut licet ab aula resolutio data sit ratione promotionis doctorum, interim tamen propter subordinationem debitam quando gradus futurus est informatio huius excelso regimini tribuatur, et resolutio expectetur, conclusum fuit desuper exspondendum esse, quod semper resolutionibus aulicis in omnibus morem gesserit facultas, et etiam ulterius in eo prosequetur, cum vero in resolutione aulica meatiquam# de mandatum sit, ut novam excelsi regiminis resolutionem post factam informationem expectemus, ideo solum datae resolutioni aulicae obediet.
fol.271r
Commissio habita die 8. Julij praesentibus Sp. Cl. et Exc. DD. Freund sen., Paminger, Anderler, Vogl, Proski, Knoblach, Schellenberger, in qua Susanna Lofferin, obstetrix suburbana, causam facit contra obstetrices Barbaram Altmanin et Theresiam Niklin in puncto diffamationis, quoad artem obstetricalem eo quod hinc inde spargant infantem quemdam in primo balbneo concremasse et ideo mortuum esse, quare citatis omnibus partibus interessatis examinata fuit cusa, et obstetrix Lofferin insons deprehensa fuit, et cum obstetrices duae tali facto protulisse, hinc illius iniunctum fuit, ut scriptum attestatum dent dictae Lofferin.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.1019, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.1019/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success