Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[21. September 1744]
Congregatio plenaria habita die 21. Septembris PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Habersck, Deimbl, Rauch sen., Freund sen., Anderler, Vogl, Fezer, Proski, Hirsch, Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Freund jun., Sabiz, Paesmayr.
1. Exc. D. superimtendens fundationis additamenti Mannagettani ad Perlachianam dat favorabilem informationem fruendi stipendij pro medicinae studiosus Carolo Linger#, cui et collatum est.
2. Eleonora Zachin, obstetrix prope seniores supplicans inscriptionem adiutricis Mariae Annae Obendorffin ob urgentes rationes, sed sine consequentia aggratiata fuit.
3. Propositum fuit, quod pedellus, cum in convocandis obstetricibus ad collectionem steurae industrialis extraordinarium laborem habuerit, supplicet facultati pro gratiali, et quia tale in alijs etiam collectionibus eidem impertitum fuit, facultas iterato consensit in 20 Fl. eidem praestandos.
4. Juliana Schramin, vidua p.m. Exc. D. Dr. Schram, collegae supplicans pro subsidio, et obtinuit ex cassa 10 Fl.
5. Cum post mortem Exc. D. Dr. Czeppel, officium censoratus ex classe mediocrium vacans enersit, hinc in eius locum substitutus est Exc. D. Dr. Fezer.
6. Joannes Zauner et Joannes Georgius Rauscher, dentifranguli supplicantes aditum ad subeundum examen tulerunt negativam.
7. Propsitum fuit, quod, cum festum SS. tutelarium celebrandum veniat, oratio Magna Hetruriae duci dedicata sit, anne# eundem ad hoc invitare audeat, quod dein vero sumptus a facultate designatos transcendere deberet, et conclusum, quod facultas confidet in M. ac Sp. D. decanum hac in porte tam honori quam commodo facultatis studiosum fore.
fol. 273v
8. Propositum fuit, quod cum D. Exc. Dr. Thyri# a regia maiestate ut aulae medicus susceptus sit, idem actum repetitionis ut solitum cum iuribus deponendis et a sua maiestate elargendis intendat, quare quaestio facta est utrum idem ad tentamen summendus sit, et conclusum, quod omnimode.
9. Eva Helna Lenkin sub M. D. p.m. defuncto Preysero inscripta adiutrix et nondum examinata illicite tamen praxinobstetricalem exercens supplicavit regiae maiestati quatenus ad examen gratis admitteretur, inde vero nobis petitum illius pro aequo et iusto communicatum fuit, quare conculusum fuit, ut pro aequitate cum media taxa examinari possit.
10. Lectum est decretum excelsi regiminis in puncto ablationis medicamentorum compositorum, qua publice in foeminis in foro St. petri vulgo ### divendaturpraecipue veri illorum , quae emenagoga et venenosa inveniuntur et conclusum, ut ilis non silum haec sed omnia in opharmaceuticam artem incidentia composita, ut species decoctori theatrorum eisdem a##
11. Item aliud lectum est decretum per venerabile consistroium ab excelso regimine missum, vigore cuius facultati imputatum fuit, ac si in dandis informationibus ad actum repetitionis aspirantibus doctoribus vel nimis rigorose vel non adeo cauti in perspiciendis documentis, et sic per consequens non secundum iustitiam informaremus, quare iniuncta fuit desuper melior observatio, cuius rei conclusum, cum facultas se in hac causa iustam scivit hoc decretum non esse attendendum.
12. Cum tres D. repetentes actus suos perfecerint, quaestio mota fuit, quomodo si forte sessionem peterent cum ijs agendummesset, praesertim ubi inventa fuit, quod unus altero praecipue in disputatione satisfactionem non parestiterit, et conclusum est, quod primum locum mereatur Exc. D. Dr. Anderler, secundum Exc. D. Dr. Hueber et tertium Dr. Bergontina.
fol. 274r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.1030, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.1030/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success