useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.110
Signature: 1.9.110
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. September 1724
Sitzung vom 16. September 1724  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744

    x

    [16. September 1724]

    Die 16. Septembris [1724] Congregatio praesentibus Exc. DD. Habersack, Pensa, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Deimbl, Salzgeber, Vogl.

    1mo Proponebatur quod nuper mulctatus balneator Johannes Isaack licet sub poena dupli ipsi insinuatum fuerit, ut mulctam deponat, tamen sit renitens, igitur duplum per pedellum exequatur.

    2do Anna Maria Strlin adposita copulationis testimonio denuo instat pro stipendio Emericano, conclusum: iterum DDris superintendentibus proparere.

    3tio Johannes Ludovicus Urbanschitz medicinae studiosus supplicat pro eodem stipendio, et remissus est ad DDos superintendentibus pro informatione.

    4to M.ificus Dominus superintendens Emericanus dat favorabilem relationem in puncto conferendi illius stipendij pro Gregorio Drolz, et ideo eidem collati sunt 30 fl.

    5to Dominus Ignatius Glaser medicinae Dr. extrafacultista rogat testimonium recommendatitium pro obtinendo physicatu quodam, conclusum: non esse hoc moris, sed ut testimonio Doctorali in hunc finem utatur. Similiter Anna Catharina Vierzigerin ante 4 annos hic examinata obstetrix rogat pro recommendatione ad Principem Passaviensem, ut ibi conditionem aquireret, conclusum pariter: ut testimonio examinis utatur.

    6to Johannes Farnciscus Zeller Chyrurgus defert iam incarceratum balneatorem sub protectione Regiminis praesidiari, q# aurigae cuidam dederit medicamentum purgans, q. 7. inde horis mortuus, ubi V. # totus gangraenosus inventus est, conclusum: in hunc casum esse inquirendum.

    7mo Comparuerunt D. Johannes Antonius Deimbl medicinae Dr. physicus Stockerovij, et Ferdinandus Vitalis Narciss pharmacopoeus ibidem, uti et Johannes Carl quondam Chyrurgus castrensis modo ibi degens in puncto attentatae ab hoc ultimo illicitae praxis medicae et pharmacentiae, et cum se excusaverit sibi nunquam praxim inhibitam fuisse, proin serio eidem omni tam internae quam externae praxi interdictum, uti et venditioni pharmacorum, pharmacopoei non insinuati, ut abstineat a praxi, et sinat D. Drem curare.

    8vo Denuo supplicant Franciscus Josephus Frid et Philippus Jacobus Weygand, uti et Johannes Georgius Reisenstein pro extraditione thesium, et pensitatis omnibus gravaminibus supplicantibus Frid et Weygand theses suas esse restituendas conclusum, utpote a P.M. Sp. et exc. DD. Archiatus et Senioribus antea iam approbatas Johanni Georgio Reisenstein vero inuungendum, ut # aliquid tempus sedulus sit in frequentandis collegi# hinc dein non emansuram censuram. fol.42v

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.