Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[5. Februar 1725]
Congregatio privata 5 Februarii [1725] praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, Habersack, Widman, Freundt, Rauch, Guarin, Sylverius, Vogl.
1. Koflerin Eva Maria accusat Mariam Kunstin obstetricem quod ipsius filiam, ut gravidam diffamaverit, quae filia visitata fuit praesentibus Exc. DD. Guarin et Sylverius, chyrurgis Hodler et Strasser, ab obstetricibus Krenin et Feylmayrin et cachectica deprehensa est, proin matri querulanti insinuatum ut per aliquid tempus sedulo filiae invigilet, et curam a medico vero a medicastrice adhibendam esse, ut postea eo securius satisfactio dari possit.
2do Mariano Johannes baptista Mercator accusat D. Wolfgangus ## Geistenfeld extrafacultistam, quod apud Aulae Mareschallum praetendat solutionem habitae in eius consanguineo curae#, conclusum: cum D. Geistenfeld curare non competat, nec ipsi quid deberi ex cura, sed aut repetat, aut discedat. fol.46v
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.124, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.124/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success