Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[3. Mai 1725]
Congregatio publica 3 Maij [1725] praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter sen., Ruck, Pock, Habersack, Widman, Pensa, Albrecht, Freundt, Rauch, Guarin, Deimbl, Paminger, Braun, Sylverius, Weber, Chrisman, Anderler, Pfundtheller, Kramer, Lebzelter jun., Hirneys.
1mo Exc.D. Braband petit adiutam, cum tam varia iam fuerint circa ipsum agitata, et nihil profecerint, hinc ipsemet methodum suae medellae facultati aperiat ad deliberandum.
2do Exc. DD. Kirchschlag et Fezer petunt repetitionem, licet diplomata nondum hic habeant, primus habet fide iussorem Exc. D. salzgeber, alter Rdsm. D. Althaler# Satorum, contra nitentibus quidem varijs pluralitas tamen votorum eos ad proximerepetendum admisit.
3tio Occasione huius repetitionis pro futuro tempore Statutum ut quando iam formati D. baccalaurei, et Coaetanei# vel Studiorum annis inferiores in fraudem ipsorum dis cedunt pro gradu, si dein veniant ad actum repetitionis, quod ante baccalaureos sessionem capessere nequeant.NB~ de futuro.
4to Statutum pariter ut DD. Decani non sint adeo faciles in concessione impressionis# Schedularum# agyrticarum, qui contra fanit#, solvat aerario 50 fl.
5to Statutum pariter: ut Sp.abilis DD. Decani non ita simpliciter unusquemque matriculae inserat, nisi unus vel alter DD. Professorum testetur eum collegia publica frequentare, ut abusus tollatur, medicante quo Logici physici et Metaphysici, Hypocratem ne salutantes quidem, inscribuntur.
6to Lecta sunt acta Sp. D. Antecessoris Josephi Pauli Pock et quoad rationes tradita sunt revisioni DD. Censorum. fol.49r
Inscriptus est Andreas Guarin forojuliensis# vernacensis metaph:
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.133, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.133/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success