Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1726-1730
[24. Jänner 1726]
Die 24. Januarij [1726] congregatio privata praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, Loigg, Pock, Freundt, Rauch, Guarin, Paminger, Weber.
1. Ratione Joannis --- Herlitsh Augustani5 in puncto sui * cephalici anglici6
2. In causa Schallinger circa informationem dandam
3. Wudich pro stipendio, remissus ad informationem.7
4. Item pro eodem Furlani.
5. Exc. D. Andreas Leopoldus Koller petit sessionem, ad proximum remissus est.
6. Obstetrix Wolfin pro adiutice, negativam nacta.8
7. Panzerin insistit nuperae petitioni, cum negativa.
8. Schwarzin adiutrix apud Fischerin ad. S. Marcum910
9. Elisabetha Aignerin rogat pro inscriptione ad obstetricem Loydolderin. Conclusum: Cum gratia fiat.
10. Barbara Mllerin NB.11 (fol.53v)
11. Remissus est a praetorio Viennensi12 Sebastianus Rötter, sartor ex Gaunerstorf, 62 annorum ex capite inibi attentati incendij et consumptionis 7 domorum.
M.D. Lebzelter iudicat esse non integrae rationis, sed stupidum, ob paucitatem vitae et morbi, quod manserit praesens in incendio, neque eo delectabatur, et13 quod sit delirium melancholicum, et quod in maiores gradus prolabi posset.
D. Loigg, publicus oppidi rumor fecit illum insanum et laborare delirio melancholico cum motu et tristitia, et quod stupida hebetudo in lucidis non intervallis appareat.
Sp. D. Pock, laborare delirio melancholio ex incendio, destruere unarum#, anxietate pectoris ob retentam pecuniam, et inde saepe repetita sacrilegia.
Dr. Freundt idem et D. Rauch, D. Guarin ex angustijs et remorsu simpliciter melancholicum, et lucida non intervalla esse stupida.
D. Paminger, similiter pro simplicii melancholico declarat.
D. Weber idem sentit.
Conclusum: Simplex stupido melancholicus, tum ob remorsum * in conturbationem acti, temperamentum ipsum.14
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.150, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.150/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success