Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1726-1730
[23. Mai 1729]
Die 23 Maij [1729] congregatio praesentibus Exc. DD. Habersack, Caraffa, Albrecht, Rauch, Focky, Paminger, Dam, Passand, Czeppl, Vogl, Schwendiman, Zwenhof, Fezer, Weygand, Salomon, Sichler.
1 o Arnold Franzer recusat comparere ob consilium bellicum, cui subjectum se dicit, ergo chyrurgi prosequantur causam ibi, et praxeos ergo decretum mittatur.
2. Arbeiter, Hentschl pro Bitneriano# et Emericano, Prosky pro Emericano et Besnegger pro Perlachiano remissi sunt ad DD. superintendentes.
3. M. et P.D. protomedici negotium. Prothocolletur
4. Elisabetha Aignerin, adiutrix apud Loidolderin, petit examen, expectet tempus consuetum.
5. Salome Voglin obstetrix supplicat venerabili consistorio, ne adiutrix examinetur, citetur et reprehendatur.
6. Domina Seregnin antea Deimblin rogat remissionem residuae pecuniae a 2000 fl. resolutum. Maneat facta iam duplex iudicatura et solvat.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.274, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.274/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success