Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[1. Februar 1731]
Die 1. Februarij examen subijt Francisca Birnerin, adjutrix inscripta primam 3. Maij 1720 ad Evam Rosinam Lumbeckin, ubi autem infirmata disciplinam continuare non potuit, magistra consensu facultatis aliam suscepit, proin haec examinanda transcripta et 25. Septembris 1725 ad Evam Rosinam Guetrathin, apud quam aliquandium subsistens in disciplina, dein sortis secundae causa Sopronium1 discessit, ubi practicans per aliquot annos substitit et inde physicorum Soproniensium attestata publica attulit. Praesentavit post praeviam inscriptionem in illam prima magistra Eva Rosina Lumbeckin. Examinantibus P. M. Sp. et Exc. DD. Ritter, Freundt, Rauch et Frid, quibus satisfecit. Jura...3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.352, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.352/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success