Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[1. Jänner 1732]
Congregatio habita privata die 19naJanuarij 1732 praesentibus Exc. DD.--- Pensa, Sylveri, Weber, Vogl, Zwenhoff.
1moPropositus fuit casus alicuius obstetricis Mariae Rosaliae Pemin, quae ex parturiente (parfariente) uterum una cum secundinis vi extraxerit, quae etiam brevi post expiravit. Pro poena sua ad carceres dierum sex fuit relegata.
2doSupplicat Maria Catharina Wisingerin adjutrix contra obstetricem Theresiam Pertzlin magistram pro restituenda pecunia disciplinali 35 fl. ipsi extradita, cum ob defectum alimentorum in disciplina continuare non possit. Conclusum: Ut deleatur, magistra autem intra triduum deponat 35 fl. ad Sp. D. decanum, quae summa dein adjutrici porrigetur.
3tioSupplicat Elisabetha Zeinerin adjutrix contra Rosinam Wolfin magistram pro restitutione discretionis exhibitae 25 fl., cum ulterius in disciplina perleverare nolit, conclusum: Ut deleatur et partes accomodabantur ad restitutionem medietatis.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.407, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.407/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success