Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[28. Jänner 1732]
Congregatio habita 28. Januarij 1732 plenaria preaesentibus Exc. DD. Pensa, Albrecht, Rauch, Guarin, Focky, Bucamps, Weber, Pleckner, Anderler, Czeppl, Vogl, Höltl, Scholz, Zwenhof, Pfundtheller, Mannagetta, Fezer, Edschlager, Fridt, Haider, Salamon, Mack, Sittar, Kesler, Hupper.
1moSupplicat obsterix Rosalia Pehmin pro condonatione aresti ipsi in poenam dictati, conclusum: Petitionem non habere locum.
2doObsterix Pertzlin rogat, quatenus facultas inclyta vellet acceptare medietatem receptae pecuniae disciplinalis, quam adjutrici hic# vi conclusi restituere tenebatur, conclusum: Priori in haerendum esse.
3tioChyrurgi aulici supplicarunt, ut denominatis chyrurgiae practicis non privilegiatis praxis inhibeatur, responsum ipsis assistendum fore.
4toSupplicat Godefridus Thadaeus Pogatsnigk medicinae Dr. pro repetitione. Conclusum, quod, si licentiam ab aula impetraverit, dein supplicare ultronee# possit.(fol.99r)
5. Supplicavit Josephus Jans S.C.M. personae chyrurgus quatenus ipsi concedatur D. Mitsko pro praeparatione et demonstratoione anatomica substituere posse. Responsum fuit, quod Sp. D. decanus et inclyte facultas substitutionem ob allegatas rationes suscipiat quo ad praeparationem et prosectionem antiquo more receptam.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.408, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.408/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success