Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[12. März 1732]
Congregatio habita die 12. Martij 1732 praesentibus P. M. D. # Lebzelter sen. et jun., Tamen, Pensa, Maderer, Caraffa, Albrecht, Guarin, Foki, Bucams, Sylverius, Weber, Plekner, Anderler, Salzgeber, Zeppl, Vogl, Heltl, Scholz, Zwenhoff, Kramer, Mannagetta, Fezer, Edschlager, Haider, Weygant, Salamon, Schubarth, Mak, Sittar, Kesler, Sardagna, Hupper.(fol.99v)
1. Proposita fuit petitio Exc. D. Dr. Martin, physici Badensis quatenus ad inspectiones corporum violenter interemptorum in satane# physicus ordinarius advocari deberet, ut conveniens attestatu in eximinalibus adduce possit, conclusum:ut referatur Domino protomedico statuum, et sibi ille consenserit, negotium Exc. Kegimini deferendum erit.
2. Proposita fuit praetensio D. Poyman, pharmacopoei in Widen, contra infirmum quendam, decisum autem fuit, si litterae compassuales a judicio mareschallico immediate ad facultatem directae venerint, sic negotium inquirendum erit in privata.
3. Tres competebant foeminae pro stipendio Emericano post data relationem a superintendentibus, et sic stipendia ad mentem relationis duabus primis nempe Apollonia Imelzin et H. In. Giglin conferebantur, tertia vero M.H. Pombegerin ad annum sequentem fuit relegata.
4. Fuit praelecta resolutio caesarea circa promotiones et repetitiones ad nos data, in qua particulare tentamen practicum in candittatos# instituendum ordinatum fuit, ad quod sex id est tres Clar. D. professores et tres alij ex collegio praeter Sp. D. decanum convocari deberent. #me conclusum a facultate, ut repetentes cailibet examinatori porrigant aureum, et imperialem tractationis loco, promovendi vero tres florenos, et imperialem pro tractatione, Sp. D. decano competunt autem duplicia jura.
Die 22daMartij ad examen honorificum sese praesentavit Tobias Josephus Joannes Kern, oculista et herniotomus, et fuit examinatus per P. M. D. de Lebzeltern sen., Rauch, Guarin, Weber, qui didicit professionem a patre suo, etiam oculista, et de praxi sua diversa adduxit testiomonia, fuit approbatus et taxam solvit facultati...3 fl.(fol.100r)
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.412, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.412/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success