Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[12. Mai 1732]
Congregatio habita plenaria die 12. Maij praesentibus P. M. D. de Lebzelter, Ritter, Tamen, Habersack, Mannenbach, Pnsa, Caraffa, Albrecht, Kramer sen., Rauch, Guarin, Focky, Paminger, Sylveri, Bucamps, Weber, Dam, Pleckner, Andeler, Salzgeber, Szeppl, Vogl, Zwenhof, Kramer jun., Managetta, fezer, Edschlager, Schulz, Mack, Haider, Weygant, Salamon, Kesler, Praun, Heltl, Schubarth, Maderer, Pfundtheller, Schick, Sittar, Sardagna, Violante, Hupper.
1moMaria Anna Bezeneggerin obstetrix conquerens contra suam adjutricem Susannam Graetmayrin in puncto disciplinae, et negotium composita fuit.
2doGeorgius Unger, Hungarus, Joannes Csparus Korman, et Joannes Adamus Kian pro stipendio Emericano, Stephanus Henricus Kr„dl et Franciscus Herz pro stipendio Stumpfiano et idem Adamus Andreas Gran pro Bttneriano stipendio ad DD. superintendentes remissi sunt.
3tioMagistratus Oppaviensis praesentat per litteras solitas suum clientem Carolum Kesl, physici quondam sui filiam pro stipendio Emericano. Conclusum: Si supplicaverit, fiat.
4toJacobus Christianus Kronowaldt, metallicus #osor rogat pro libera praxi in curis dentium, sed negativam accepit.
5toCatharina Sabina Lambergin modo Koppenederin ancilla Exc. D. Caraffa rogat pro stipendio Emericano et remissa est ad DD. superintendentes.
6toTheresia Nicklin, adjutrix apud Christin, rogat examen, sed remissa est ad terminum disciplinae.
7moMaria Anna Wolfin obstetrix adjutricem Evam Veiglin accusans, similiter Maria Barbara Blasin obstetrix Mariam Eckin obstetricem accusans de injurijs, remissae sunt ad comissionem.
8voExc. D. Pensa superintendens additamenti Mannagettani ad Berlachianam dat favorabilem relationem pro Adamo Josepho Besnegger baccalaureo, et 30 fl. stipendio potitus est.
9noNuper privatim citatus urinae coctor Carolus Josephus Buckitsch, qui ante 5 annos examinatus sed ob summam ignorantiam repudiatus est, dum adigebatur et suam praxeos licentiam monstret, sic adpromisit (fol.102r) loco huius supplicavit Exc. Keg# contra facultatem, quare regimen diaetam dedit in 31. Maij et deputati sunt ad hanc comissarij.
10. Instat in venerabile consistorium universitatis Boyman, pharmacopoeus in Widen, pro exequendo a facultate medica parere, de quo nuper mentio, sed conclusum, remonstretur venerabili consistorio, quod D. aulae mareschallus ad facultatem litteras compassus mittere debeat.
11. Nuper tentatus Exc. D. Tschandek, Carniolus --- Romae 1726 --- promotus, resolvit casum hydropis pectoris Exc. D. Dr. Wudich, quo bene resoluto tetigit Aph. 15., Sect. 1mae
12. Item tentatus Exc. D. Philippus Florianus Proscki, Silesius Koscheriensis, Bononiae die 23. maij 1731 promotus, extraxit casum anginae Exc. D. Maderer, et hoc secundum artem resolutio tetigit aph. 26, sect. 2.
Remanent ex iuribus mentalibus ab unoquoque...28 fl.
et pro jure ladulae ab unoquoque...16 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.424, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.424/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success