Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[25. Mai 1732]
Die 25.Maij examen subierunt Petrus Mathias Schmidt, Austriacus Viennensis, qui 1723 apud Bernardum Aichhamer disciplinam finivit, et modo balnaetor constitutus in vulgo Laimbgruben et Andreas Baecher ex dominio Augustano, qui in patria apud Josephum Kelz disciplinam absolvit et praesentati fuerunt per D. Cosmam Amersin et D. Arnoldt. Ambo fuerunt suscepti et admissi ad magisterium conficiendum et receperunt pro magisterio emplastrum defens.tab. pro Schmidt et unguentum basiliconis, et Buecher emplastrum defensivum viridae et unguentum digestivum. Facultati exsolverunt 6 fl.
Interfuerunt DD. Tamen, Kramer sen., Weber, Pfundtheller.#
Die 3tiaJulij [1731~] habita fuit congregatio plenaria praesentibus Sp. et Exc. D. Dr. Ruck, Pensa, Rauch, Guarin, Focki, Bucamps, Weber, Pleckner, Andeler, Heltl, Fezer, Edschlager, Hayder, Weygant, Salamon, Kestler, Sittar, Hupper. Proponebatur:
1moSupplicatio Caroli Resl, medicinae studiosi, pro stipendio Emericano quatenus praesentatus a magistratu Oppaviensi.
2doRegina Mospachin petit licentiam practicandi in arte obstetricalia ut non examinata in Swechat, retulit negativam.
3tioIn simili supplicat Clara Sperkpichlerin obstetrix examinata, quartenus priori praxis interdicatur. # utatur suo privilegio.
4tioProponebatur libellus supplex Antonij Wiedemans contra Josephum Riedler et Bernardum Aichhamer, balneatores, in puncto attestati minus verificati ratione caranaelarum#, propter quod uxor ipsius secessit. Hinc fiat visitatus per Exc. D. Dr. Pensa, Guarin, chyrurgos Wenzelli et Wenzl, asserentes, quod quidem in urethra 2 impedimenta candela fuerint observata, quae15 nullo modo feminis emissionem impedire possent. Hinc accusati balneatores propter hoc attestatum fuerunt publice reprehensi.
5toIn hoc ipso casu attestatum de nullo invento impedimento vel affectu in urethra dedit Joannes Chrystophorus Retter chyrurgus,(fol.104r) qui tamen confessus est eum non debito modo sed tantum palpando per manus visitasse, et se in attestato simul subscripsit doctorem. Hinc et defectus in arte sua, et arrogantia in subscriptione ipsi fuit reprehensa.
6toPropositae fuerunt litterae requisitoriales in puncto Mariae Stublerin contra Josephum Kembsch balneatorem agyrtam petentis satisfactionem damni sui aquisiti per curam salivationis ab illo Rembsch ordinatam, hinc consistorium universitatis petit rescire damni praetium, propter illicitam autem praxin poena in littersis expresse nobis fuit in arbitrium nostrum, vi privilegiorum ad dictandum relicta. Hinc fuit visitata praefata foemina per Cl. D. Dr. Rauch et Sylveri, atque chyrurgos Wenzelli et Wenzl, qui ipsam scorbuticam et non veneream fuisse agnoverant. Itaque propter curam incautius applicantam fuit ad carceres demandatus, et accusanti solvere tenentur 50 aureos, quod consistorio relatum fuit.
7moSupplicatio venit mediantibus instantijs ad facultatem pro informatione D. Dr. Weinhart repetitionem anhelantis, responsum quod remittamus aulae an illum nobis velint adnumerare, interim facultas nihil videt ipsi contra nitere.
[Juli 1732]
Congregatio habita plenaria die 8vaJulij praesentibus Sp. et Exc. D. Dr. Tamen, Ruck, Habersack, Mannenbach, Pensa, Kramer sen. Albrecht, Rauch, Guarin, Pleckner, Andeler, Pfundtheller, Fezer, Zwenhoff, Edschlager, Haider, Mack, Kesler, Sittar, Hypper.
1moSupplicat Feiglin adjutrix contra Mariam Annam Wolfin # citentur ambae.
2doSupplicat Joannes Georgius Franckenberger, pharmacopoeus in Corneyburg, contra balneatorem Chrystpophorum Lech et alium pharmacopoeum non examinatum Joannem Mathies. Responsum litteras compassuales ad magistratum esse dandas pro manutenentia pharmacopoei.
3tioPetit nostrum parere referendarius aulico bellicus D. de Hefenstock circa competentes pro physicytu in Esseck, quorum primus fuit Pfisterer, Lombardis, Wagner, Steiner. Resolutum, si intra tres dies nullus ex facultate supplicaverit, sic pro Pfisterer standum fore.
4toFuit lectum decretum excelsi regiminis missum pro informatione ad facultatem, an nempe esicando, et quomodo corpora ex coemeterio divi Stephani exhumari et sine sanitatis publicae dispendio transferri possint. Consuliat facultas, ut sensim# et non una vice et semper post observatam plenariam consummationem exhumentur et tecto carra noctu et hyemenali tempore statim in novum cemeterium transportentur, quod bene ad ionium#decemnium# extendi posset. (fol.104v)
Die 16taJulij examini praesentatus est Joannes Piller, Viennensis chyrgus in domo pauperum, disciplinam absolvens apud D. pie defunctum Josephum Leopoldum Schischik per D. Stock et Terweis praesentibus P. et M. D. de Sutner16, Bucamps, Weber et Mazella, cum praestiterit omnimodam satisfactionem sic fuit admissus ad magisterium, quod erit emplastrum diapalma et unguentum basiliconis. Facultati exsolvit....3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.432, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.432/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success