Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[19. Juli 1732]
Congregatio habita privata die 19naJulij praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Dr. Ruck, Pensa, Rauch, Weber, Fezer, Schulz, Edschlager, Sittar.
1moMaria Catharina Fidlerin, adjutrix apud obstetricem Eckin rogat, quatenus pro acceleratione disciplinae posset ad S. Marcum venire, sed repulsam passa est.
2doCitatus comparuit exterus chyrurgus Sommer in puncto illicitae praxeos, acriter reprehensus est.
3tioMaria Eva Veiglin adjutrix apud Mariam Annam Wolfin iterato instat, quod ob magistrae exorbitantiam disciplinam absolvere non possit, se utrinque examinata et utiusquee malitia detecta iniunctam, ut opus disciplinae absolvat sub poena carentiae ex utraque parte.
4toPaulus Weishamer, oculista hic pseudoprcticus citatus, cui omnis praxis praecipue severissimi inhibita est.
Die 28vaJulij examini fuit praesentata Margaretha Redeminin per obstetricem magistram suae Catharinam Mllerin, praesentibus P. ac M. D. de Ritter, Weber, Anderler, Violante. Fuit omnium consensu admissa ad juramentum. Facultati exsolvit...3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.433, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.433/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success