Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[18. August 1732]
Congregatio 11mahabita 18. Augusti praesentibus P. Sp. et Exc. DD. Tamen, Ruck, Habersack, Mannenbach, Pensa, Maderer, Kramer sen., Rauch, Guarin, Focki, Paminger, Praun, Sylverius, Weber, Pleckner, Andeler, Salzgeber, Heltl, Scholz, Zwenhoff, Pfundtheller, Kremer jun., Mannagetta, Fezer, Mazzella, Edschlager, Hayder, Weygant, Wudich, Salamon, Schubarth, Mack, Sittar, Kestler, Sichler, Violante, Hupper.
1moPergerin obstetrix petijt adjutricem, accepit repulsam, Catharina Vierzigerin autem senioribus proxima eam obtinuit.
2doElisabetha Stroblin adjutrix contra magistram Stephanin et Rosalia Kornerin, adjutrix apud Voglin, contra obstericem Mllerin fuerunt remissae ad commissionem.
3tioNicolaus Brabandt, filius doctoris et Rosina Millerin filia Dr. Kremer petierunt adjutam, negativam retulerunt.
4toPropositum fuit processum esse finitum inter haeredem Deimblianum et facultatem mediante solutione, hinc fundatio Emericana 2500 fl. aucta fuit, quae summa fuit elocaba in cameram civicam, quemadmodum obligatio ad ladulam fuit deposita, expensa fuerunt iam desumptae utquae ad reparationem epitaphij, quod acta sit#, quare posthac loco trium stipendiatorum quinque erunt, et sic hi uti et duae puellae nobiles in posterum loco 30 fl. consolabantur 40 fl.
5toDD. superintendentes fundationis Emericanae referunt pro supplicantibus et per inclytam facultem collati sunt Carolo Resl praesentato Oppaviensi(fol.105v) Laurentio Hentschl et Marco Plenciz singulo 30 fl. reliqui # ad aliam fundationem aut ad sequentem annum remittentur.
6toPropositum fuit pharmacopoeum Poyman arresto detineri debitorum causa et officinae tantum juvenem prospicere, conclusum: Ut exacte inquiratur et publice praespicatur.
7moA Sp. D. decano repertum fuit sigillum inclytae facultatis medicae charactere gothica insigne, quod posiformiter# ladualae facultatis medicae eiusque inventario # signatam fuit.
8voSupplicantes pro sessione Exc. D.D. Tschandeck, Prosky et Knitlmair similiter pro reservando prioritatis loco supplicantes pro suprema laurea candidati remissi sunt ad aliam congregationem, interea inquirendum in tempus studiorum.
9noTentatus Exc. D. Phillipus Ferdinandus Knoblach, Austriacus Aspernensis, Romae 17. Martij 1729 promotus medicinae doctor, repetitionis causa extraxit casum febris ardentis an milarcae an variolosae? Sub jud ### isset, quo casu theorica et practice resolutio ab Exc. D. de Haider proposito, tetigit deducendum per theses aph. 17., sect. 1. Hypp. Jura facultatis...16 fl.
ex juribus mensalibus aerario manent...40 fl.
10. Similiter tentatus Exc. D. Martinus Damianus Schram, Lusata Budisinensis, Romae 20. Decembris 1723 promotus medicinae doctor, pro actu repetitionis extraxit Exc. D. Edschlager, qui eidem casum cholerae proposuit, quo methodice resoluto tetigit in these deducendum aph. ## Hipp: 14., sect.1. Facultatis jura...16 fl.
Ex juribus mensalibus aerario manent...40 fl.
Die 28vaAugusti examini## repraesentatus Joannes Gabriel Bischkernigg, Austriacus Seittenstöttensis, disciplinam subiens et finiens 1719 Viennae apud D. Theodorum Rudolfum# Feichel et quidem per eundum trium magistrum et D. Pfaller. Fuit admissus. exam. Exc. DD. Pensa, Weber, Fezer, et Hypper. Faculatatis jura...3 fl.(fol.106r)
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.437, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.437/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success