Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[17. November 1732]
Die 17maNovembris habita fuit congregatio plenaria praesentibus Exc. D. Pensa, Rauch, Quarin, Focky, Bucamps, Weber, Pleckner, Andeler, Salzgeber, Szeppl, Pfundtheller, Zwenhoff, Mannagetta, Fezer, Edschlager, Scholz, haider, Salamon, mack, Kestler, Sittar.
1moconquerebantur obstetrices in landstras contra foeminas practicantes et non approbatas remissae sunt ad commissionem.
2doDomina Deimblin exhibuit facultati aliquot quitanicas ex fundatione Emericana, quarum in rationibus non fuit mentio facta. Conclusum, ut commissionaliter inquiratur in earum valorem(fol.110v)
3tioPro superintendente fundationis Sorbaithianae eligit facultas inclyta D. Dr. habersack.
4toPro superintendente fundationis Bderianae electus est D. de Tamen.
5toProponebatur negotium circa selectum alicuius medici Themsvariensis, et fuit primo loco propositus D. Dr. Borneval recommendatus per generalem mercus# D. Dr. Hudelitsch etiam valde recommendebatur interim consilio aulico bellico insinuandum fuit, ut in futurum competentes se sistere deberent pro tentamine facultati inclytae, ut capiacitas eorum circa praxin melius innoteseret.
6toFuit praelecta relatio danda consistorio venerabili in causa DD. neodoctorum contra DD. Dr. repetentes in puncto praecedentiae, quae fuit approbata et exhibita.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.464, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.464/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success