Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[6. Februar 1733]
Die 6. Februarij 1733 habita fuit secunda congregatio plenaria praesentibus P. ac M. D. rectore Exc. et Sp. Freindt, Rauch, Guarin, Braun, Bucamps, Sylveri, Weber, Salzgeber, Vogl, Zwenhoff, Pfundtheller, Managetta, Fezer, Edschlager, Haider, Weygant, Salamon, Mack, Sittar, Tschandeck, Prosky, Knitlmeir, Hirsch, Dietman, Lehr, Besnegger, Steindl, Henschl, Schram. [fol.113r]
1moFuerunt praelecta statuta facultatis, uti de consueto singulis annis fieri decet.
2doFuit mota quaestio, an omnibus liceat concedere examen honorificium, et responsum affirmatione#
3tioFuit lecta relatio D. censorum concernens rationes exspectabilis D. Dr. Freindt et fundationum Sorbaithianae et Budnerianae datas per haeredem M. D. de Lebzeltern defuncti piae memoriae superintendentis et ad primas conclusum fuit, ut 300 fl. elocentur pro facultate in banco civitatis, qui fuerunt residui ex priori decanatu. Rationes autem ratificatae una cum capitalibus et restantijs novis D. superintendentibus extradendi erunt, econtra vero M. D. haeredi pie defuncti D. superintendentis quittancia# generalis a D. decano spectabili porrigenda erit.
4toSupplicavit Anna Maria Konigin adjutrix pro examine. Retulit repulsam.
5toCatharina Wenigin pro adjutrice, quae fuit ipsi denegata.
6toPetijt similiter Anna Elisabetha Walnerin adjutricem, et eandem recepit sortem.
7moSupplicat Francisca Köblerin adjutrix pro admissione ad examen, et fuit ipsi concessum.
8voAdijt etiam inclytam facultatem supplicans Maria Susanna Gretmayrin adjutrix pro admissione ad examen et admissa est.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.478, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.478/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success