useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.488
Signature: 1.9.488
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Juni 1733
Sitzung vom 10. Juni 1733  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735

    x

    [10. Juni 1733]

    Die 10. Junij [1733] habita fuit congregatio privata praesentibus Sp. et Exc. Freuyndt, Rauch, Guarin, Weber, Damm, Zwenhoff, Weygant.

    Sic 1mofuit facta relatio in puncto acidulorum#, sic fuit conclusum, ut citentur Franciscus Hueber, et alter qui habet privilegium ad aquas spudanas ad proximam sessionem.

    2doSupplicavit Stephanus Priffaut pro licentia vendendi pellem divinam et conclusum fiat.

    3tioSupplicavit Elisabetha Lamprechtin adjutrix pro examine, retulit repulsam.

    4toSupplicavit Theresia Moltaubin adjutrix apud Puechamerin et annuit facultas.

    5toSupplicavit Anna Maria Konigin adjutrix apud Wolffin, et conclusit inclyta facultas, quod circa festum tutelare ad examen admitti possit.

    6toSupplicavit Barbara Ostermanin pro adjutrice, retulit repulsam.

    7moSupplicavit Juliana Fingerlosin pro adjutrice responsum, quod hac vice non annuat facultas.

    8voReiteratum fuit tentamen D. Dr. Weiss et fuit unanimi consensu ad casus resolutionem admissus.

    9noMisit praetorium ad Sp. D. decanum, quatenus velit duos D. doctores deputare ad reiteratam inspectionem defuncti cadaveris Mathiae Ignatij Achraiser, qui post assumptionem medicamenti purgantis ab agyrta quodam volgo Waldhansel dicto recepti in vomitum et hypercatharsin deijcibatur, ut tertia die exinde vita functus sit, cum autem attestatum chyrurgorum [fol.115v] praesetulerit#, quod in defuncti ventriculo arteria gastroepiploica et diversa alia vasa fuerint disrupta a violento illo motu, sic pro superabundanti securitate Clar. D. Dr. Rauch et Weygant eo deputati fuerunt, interim supra nominatus agyrta statim fuit per pedellum carceribus transmissus, ne fugitivus fieret.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.