Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[22. Juni 1733]
Die 22. Junij [1733] habita fuit congregatio plenaria praesentibus P. ac M. D. rectore, Karaffa, Albrecht, Freyndt, Rauch sen., Guarin, Sylverius, Weber, Anderler, Hypper, Proscki, Knitlmeir, Lehr, Dietman, Rauch jun., Steindl, Knobloch.
1moComparuit Hueber in puncto acidularum Dinsteinensium, quae fuerunt non adeo laudabiles in visitatione inventae, hinc fuit admonitus de futura meliori provisione.[fol.116r]
2doEtiam comparuit nomine Keiff, qui habet privilegium ad introducendas aquas spadanas, qui fuit reprehensus, quod publico non sufficienter provideat, neque aquam bene conservet, cum additione, quod inclyta facultas# hoc aulae insinuare velit.
3tioComparuerunt Dr. Falnitz et Lemberger, quibus fuit praxis interdicta.
4toEtiam comparuit Hyspanus nomine Andree agyrta, cui etiam inhibita fuit praxis.
5toSupplicarunt pro stipendio Emericano Carolus Kesl, Stephanus Krade, Xaverius Knering et Joannes Lang. Remissi pro parere.
6toSupplicavit Maria Elisabetha Schindlmeyerin pro stipendio Emericano. Conclusum: Pro parere.#
7moSupplicavit Casparus Korman pro stipendio Stumpfiano. Datum pro parere.#
8voSupplicarunt casparus Kormabn et georgius Unger pro stipendio Bdneriano, et remissi sunt pro parere.
9noSupplicavit Juliana Fingerlosin obstetrix pro adjutrice, recepit negativam.
10moSupplicavit Theresia Ottwarshin adjutrix pro examine. Conclusum, ut expectet adhuc aliquot menses.
11moSupplicat Xaverius Eyll pro oratione panegyrica# quae simul reputanda foret pro prima disputatione. Conclusum: fiat
12moSupplicavit Marcus Plenicz medicinae doctor pro tenatamine rigoroso ad obtinendam recommendationem ab inclyta facultate. Sustinuit repulsam.#
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.490, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.490/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success