Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[3. August 1733]
Die 3. Augusti examen subijt Paulus Kern, occulista et herniotoma, praesentibus Sp. D. Feryndt, Paminger, Weber, Salzgeber, qui fuit suspensus ad aliud tempus. Jura facultatis.....3 fl.
Item comparuit una cum litteris compassus ab inclyto consistorio episcopali D. Carolus Josephus Zanconi propria confessione adducens suam impotentiam, qui etiam fuit praesentibus chyrurgis Demm# et Weykart# visitatus in quo quidem omnia naturaliter fuerunt deprehensa praeter quam quod praeputium nimis fuerit constrictum, confitebatur etiam se habere erectiones spontaneas, sed copulam non exercuisse. Hinc# conclusum, quod etiam uxor ipsius sit citanda una cum D. Wenzl chyrurgo, qui ipsum semel in praeputio laeso curavit.
ad istum casus, qui reassumebatur die 5. Augusti respondendum conclusit facultas, quod denuncians in organis generationi dicatis bene sit constitutus praeter ad quod praeputium nimis arctum sit, quod tamen manui chyrurgicae subjacet, et si hoc semel sit factum, apparebit primo ad# indispositio quaedam subsit interna, quae sufficientem et permanentem erectionem non admitteret.
eodem comparuit Joannes Christophorus Hochgeladen, praesbyter, conquerens contra Wilhelmum Egger balneator, propter curam susceptam et male tractatam in carie ossis cranij, qui 115 fl. extorsit, hinc restitutionem summae pecuniariae actor expectit. Conclusum, ut partes conveniant inter se amicabiliter relinquendo negotium in statu quo.[fol.118v]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.499, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.499/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success