Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[10. Oktober 1733]
Die 10. Octobris [1733] in congregatione plenaria praesentes fuerunt P. ac M. D. rector Albrecht, Kramer sen., Freyndt, Guarin, Focky, Praun, Bucamps, Sylveri, Weber, Zwenhoff, Mannagetta, Fezer, Edschlager, Hayder, Weygant, Salamon, Mack, Sittar, Kestler, Hupper, Proschky, Knitolmair, Hirsch, Dietman, Rauch, Pesnegger, Staindl, Henschl.
1moSupplicavit Elisabetha Lambrechtin adjutrix pro examine. Conclusum, fiat.
2doSupplicavit Anna Maria Hurasinin adjutrix pro examine. Conclusum, fiat.
3tioPraelectum fuit decretum ad Sp. D. decanum missum sub rubrica ex consistorio extraordinario in puncto censurae librorum, quam ille suscipere deberet una cum aliquibus commembris ad libitum suum excerptis, cum autem facultas certior facta fuerit, quod praesens decretum non per consuetum consistorium, ad quod consistoriales omnes invitari solent, sed tantum circum rotando per proceres fuerit ordinatum, facta quapropter fuerat# conclusio, ut hic mandato neque paritio reddatur, minus respondeatur, donec non# per plenarium consistorium convocatis omnibus consistorialibus de novo conclusio ad facultatem demandetur.[fol.120v]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.513, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.513/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success