Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[28. November 1733]
Die 28. Novembris habita habita# fuit penaltima congregatio plenaria praesentibus P. ac M. rectore, Lebzelter, Karaffa, Albrecht, Kramer, Freyndt, Guarin, Focki, Praun, Sylveri, Weber, Andeler, Salzgeber, Vogl, Mannagetta, Pfundtheller, Fezer, Edschlager, Hayderer, Mack, Sittar, Kestler, Hupper, Tschandeg, Proscki, Knitlmeir, Hirsch, Dietmair, Rauch, Pesneger, Steindl, Henschl, Knoblach, Schram.
1moAd supplicationem Stephani Kvadl pro stipendio Stumpfiano, responsum pro parere.
2doRelectae fuerunt litterae D. Wolff, physici in Saxonia ad facultatem missae, quibus facultatem excitare conatur contra medicastrum quendam nomine Friedl, quatenus sibi fuerit falsa testimonia facultatis, propter quod delictum convictus poenam subivit. Conclusum, ut dissimulentur et remaneant sine responso.[fol.122v]
3tioSupplicavit Maria Eva Feiglin pro examine et Theresia Nollmeierin pro adjutrice, ambae retulerunt repulsam.
4toPrucknerin obstetrix supplicavit pro relaxatione mulctae ipsi in privata congegatione ipsi dictatae partim doli causa partim vero ob violatam legem in puncto facti contractus cum discipula sua. Conclusum, quod teneatur ad mulctam 50 fl. prius iam ordinatam.
5toPetierunt# chyrurgi aulici confirmationem illorum conclusi, quod in futuram magisterium consistere deberet in operatione quadam chyrurgica, et non confectione quadam emplastri vel unguenti. Conclusum fuit favorabile, quare etiam prothocollo inserendum fuit.
6toRogavit Domina Murneckin, uxor quondam collegiae# pro adjuta, et fuerunt ipsi 50 fl. elargiti.
7moSupplicarunt pro sessione D. Dr. Weiss et Strecker et annuit facultas depositoque juramento acceperunt sessionem et exsolverunt...8 fl.
Ultimo resignavit officium suum notariatus Joannes Carolus Weber, quam resignationem Sp. D. decanus nomine facultatis acceptavit et novam electionem in futuram congregationem distulit.38
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.519, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.519/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success