Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[18. Juni 1734]
Congregatio extraordinaria habita die 18. Junij 1734 praesentibus Sp. et Exc. DD. Dr. Maderer, Albrecht, Kramer sen., Freundt, Rauch, Vogl, Kessler.
1moSupplicat Joannes Georgius Pasmayr, medicinae studiosus pro additamento Mannagettano ad stipendium Perlachianum et datum est D. superintendenti pro parere.43
2doData relatione D. superintendentum fundationis Stumpfianae e tribus competentibus medicinae studiosis collatum est hoc stipendium 40 fl. duobus, sclt# Kradl et Kormann, tertius autem Herz remissus est, ut supplicet pro Emericano et fiet desuper reflexio.
3oFacta meliori informatione D. Francisci Josephi Bratsch, jurium utriusque doctoris, ratione intentati veneficij in nupera congregatione propositi, et datum est parere, quod hoc venenum nempe arsenicum citrinum octo grana ponderans,44 non sufficiens sit ad interficiendum hominem alias sanum#. Jura quae remanent facultati...24 fl.45
Supplicat Joannem Gotthardus Mong, in quartum annum medicinae studiosus, ut matricula inseratus, qui iam ante quatuor annos sub decanatu M.D. Preyser se credidit esse inscriptum, sed oblivione traditus est, et cum attestatam oretenus datum fuerit a D. Professore Rauch bonum esse studiosum et per quatuor annos iam frequentare, hinc inscriptus est ad hoc tempus. Solvit...1 fl. [fol.125r]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.525, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.525/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success