Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[10. Juli 1734]
Congregatio 11. particularia# habita 10. Julij [1734] praesentibus P. M. D. de Lebzeltern, Rauch, Quarin, Vogl, Zwenhoff, Mannagetta
1moLectum fuit decretum a venerabili consistorio universitatis die 8. facultati praesentatum in continente, quod aula resolverit quatuor ad actam repetitionis supplicantes D. doctores, ~Lersiths, Gelhart, Rozer et Pogatschnik ad eundem post praeviam institutum tentamen si substitrunt admitti posse, praeterea facultati intimatus, ut in futurum nullum alibi graduatum doctor nisi ex praegnanti causaa, et solim illos qui singulariter in doctrina excellant, ad repetitionis actum admittat, idcirco huiates medicinae studiosi admonendi erunt, ut qui hic alliquando practicare intendant post plene absolutum studiorum cursum apud inclytam facultatem doctoratus gradum.[fol.128v] debito ordine sollicitent, ex65 qua igitur resolutio ne aulica visum fuit, authoritatem paucos ante annos dependitam iterato benigne restitutam esse, cuius propterea decretum originaliter in actis prostabit et facultatis prothocollo insertum est.
2doTentatus est D. Dr. Rezer sed sine praeiudicio praecedentiae, et cum satisfactionem praestiterit admissus est ad casus resolutionem. Jura facultatis ... f3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.539, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.539/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success