Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[28. Juli 1734]
Die 28. Julij tentatus est Exc. DD. Gellhart# praesentibus Sp. DD. Mannenbach, Rauch, Quarin, Vogl, Pfundtheller, Mannagetta, propter suam vero arrogantem et tam in theoria quam praxi ineptam responsionem taliter cum seria admonitione, facta, per pluralitatem votorum admissus est ad casus resolutionem, quod si eundem non exante et ad omnimodum facultatis satisfactionem resolverit, certam sit timendam esse suspensionem. Jura facultatis...3 fl.
Citata obstetrix Magdalena Loidolterin comparuit et reprehensa est, quod denunciatam Catharinam Wisingerin adiutricem ex protocollo exscriptam apud se detineat et eam in praxim indoceat. Verum retulit facultati, quod cum senicula sit labores absque adiutrice perferre nequeat, adiutrix autem illi inscripta Walburga Moschingin iasse per aliquot tempus Teleskij in Moravia apud suum maritum moretur. Hinc conclusit facultas, ut per decretum illi insinuetur, missi intra duos menses, se apud suam magistram sistat ad terminandum disciplinam, exscribendam fore, et magistrae suae Loidolterin alia adiutrix conferetur.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.543, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.543/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success