Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[19. Mai 1722]
Die 19na Maij fatis cessit P. M. Sp.et Exc. D. Jacobus Ignatius Nobilis de Focky, inclytae facultatis decanus.57 [fol.24v vacat, fol.25r]
Acta decanatus pro residuo anni 1722 P. ac Sp. D. Johanni Philippi Ritter Philippus de 23 Maij usque ad ---
Contigit hoc anno casus in facultate medica ab anno 1701 inauditus, ubi eadem in anno Wolfgango Plöckner tunc temporis decano ludebatur tragoedia, hincque eo est memorabilio{ratio} Magnificus namque ac Spectabilis D. Decanus Jacobus Ignatius nobilis de Focky {?} postquam 24 Januarij huius anni paralysi corriperetur, inde tamen aliquatenus se collegisset, ita ut in varijs a {?} se institutis examinibus denuo praesidem ageret, tandem 19na Maij [1722] ex subsequa post contumaciores alvi obstructiones gangraena vivere desijt. Cum vero terminus semestralis ab electione decanali incidisset in quintam Junij, hinc eo nondum expleto, vi statutorum acephalam facultatem peracto funere (quod rector et decani signis epomidibus comitabantur) per consvetas pedelli schedus venerabilis D. senior p.t. Adamus Fridericus Kremer professor theoriae publicus et aulae caesareae medicus ad domum universitatis in diem 23a Maij [1722] ad electionem novi D. decani spectabilis convocavit. Strepitus quidem interciderat a quibusdam hanc convocandi authoritatem D. exdecano adiudicantibus, at statuta priori congregatione scilicet 12. Januarij [1722] rursus omnibus praelecta venerabilem D. seniorem in jure tenebant. Intererant ergo huic congregationi sub praeseidio venerabilis D. senioris Kremer sequentes P. M. Sp. et Exc. DD. Garelli jun., Lebzeltern, Haan, Ritter, Suttner, Loigg, Zebriach, Pock, Habersack, Mannabach, Widman, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Caraffa, Müller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin jun., Kerner, Deimbl, Paminger, Bucamps, Dolles, Sylverius, Weber, Myeting, Bassand, Rutgers, Chrisman, Plöckner, Anderlehr, Salzgeber, Czeppl et Vogl, qui proposita a venerabili D. seniore condolentia ob mortem spectabilis domini, in novum decanum pro residuo huius anni, absente D. exdecano, cui per vota hac honos alias fors collatus fuisset, unanimibus votis elegerunt P. Sp. et Exc. D. Johannem Philippum Ritter. Electus mox a dextris D. senioris locum occupabat, et proponebantur litterae compassus de magistratu civico circa examinadam quandam melancholiae hypochondriacae laborantem viduam58, cumque Exc. DD. Guarin et Sylverius iam antea hanc foeminam tractassent, adiunctus ijsdem est Exc. D. Pensa, ut ad has litteras consvetam conjugant responsionem ac Sp. D. decano referant, quod dein ab ijdem praestitum, dum quaedam sanae mentis, sed non adeo perspecti genij ad tricas circa haereditatis negotia exodandas esse, depressa est, quod ipsum postea magistratui rescribatur. Fuit mox finita congregatione haec [fol.25v] electio R. P. ac M. D. rectori per DD. commissarios sc. Freundt et Guarin significata, praecipue cum altera die in festo Pentecostes D. neoelecto comparendum iam erat, quod rector magnificus reposuit, sibi hanc electionem secundum inclytae facultatis statuta factam, una cum D. electi persona perquam gratiam et acceptam esse.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.56, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.56/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success