Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[5. Dezember 1734]
Congregatio ultima plenaria habita die 5. Decembris [1734] praesentibus M. Sp. ac Exc. DD. Kirchschlager, Weber, Maderer, Caraffa, Freund, Rauch, Quarin, Foki, Paminger, Bucamps, Silveri, Dam, Anderler, Zeppl, Vogl, Scholz, Zwenhoff, Pfundtheller, Fezer, Haider, Weigant.[fol.134v] Salomon, Mack, Sittar, Kesler, Sichler, Zwerg, Hupper, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Diettman, Rauch, Pesenegger, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Weiss, Strecker, Fezer, Plencius
1moSupplicat Anna Rosina Mlerin, p.m. D. Dr. Kremer filia pro adiuta, sed nihil retulit.
2oAnna Maria Braunin, defuncti nostri collegae vidua rogat iterato, ut propter tam magnas factas funerales expensos et contracta debita membra facultatis portle# ex proprio quidquam benigne elargiri velint, et conclusum, si ipsemet per circulum hanc collectionem facere vellit, liberum cuius erit aliquid dare nec non#
3oAnna Maria Regina Strasserin nunc Stempflin,76 apud M. D. de Tamen in servitis erat, supplicat pro stipendio Emericano. Remissum DD. superintendentibus pro parere.
4oDD. superintendentes stipendij Stumpfiani oretenus favorabilem dant relationem pro duobus medicinae studiosis iam in possessione huius existensibus, silicet Joannes Casparus Kormann, et Stephano Kradl.
5o77 Ab excelso regimine a facultate postulatum in nupera congregatione privata parere, ratione agyrtae Faucon sen. ## qui petebat, ut concederetur typographis crebrius suum nomen et praesentiam ad nova imprimere, ut exinde # publico praestantia suae scientiae patefierit, quod me# datum est ## circumforaneos propter summum praeiudicium hic examinatorum et de gentium plane abigi debere
6oDelatum est facultati quod Exc. D. Dr. de Bucamps moderationem fecit sui petiti apud D. mareschallum Marquis de Brie, ubi ipse 3000 et ultra fl. detraxerit#. Hinc rogat ut quod ## suam moderationem persistatur# et rescriptum fiat ad generalem# auditoriatum. Sed facultas denuo conclusit, ut per quinque commissarios a Sp. D. decano denominandos hoc res peritius indagetur, et facultati denuo referatur.
[fol. 135r]
7moSupplicarunt Exc. DD. neorepetentes, DD. Hofbauer, Godefridus Thadaeus Pogatschnigg et Rudigerus Gellhard pro sessione proposito juramento et deposito aureo eandem acceperant.
8voLecta sunt acta decanatus annui et DD. censores pro revisione tradenda.
Ultimo tandem post factam gratiarum actionem decanatus~ officium more sueto# resignatum, et unanimi voto in successorem Sp. electus Sp. D. Freundt de Weienberg, caesareae# maiestatis auliae medicus
NB. Sub hoc decanatu in matriculam scripti sunt adhuc aliqui medicinae studiosi, quorum nomina in actis prostant.
[1734/35]
[fol.135v]
Acta decanatus secundi Praenobilis ac Sp. D. Freundt de Weyenberg a die 5. Decembris 1734 rapulatim congesta
# Affixum est in auditorio facultatis medicae decretum studiosos medicinae concernent, vi cuius admoniti sunt, ut qui hic practicare intendant, sua studia plene absolvant et dein gradum ab inclyta facultate debito ordine petant, sub dato 17. Decembris 1734.78
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.566, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.566/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success