Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[21. April 1735]
Congegatio quinta habita 21. Aprilis [1735] praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Weber, Pensa, Maderer, Caraffa, Albrecht, Rauch, Quarin, Foki, Bucamps, Silveri, Dam, Anderler, Zeppl, Vogl, Höltl, Scholz, Zwenhoff, Pfundtheller, Mannagetta, Fezer, Haider, Weigant, Mack, Kesler, Sichler, Zwerg, Serdagna, Hupper, Proski, Knitlmayr, Hirsch, Lehr, Diettman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Strecker, Rezer, Plencius, Holzbauer, Gellhard.[fol.141v]
1moAdamus Lilienweiss contra Joannem Gröber, balneatorem ad D. Auxiliatricem, in puncto adhibitae curae et inde praetendentis adhuc ulterioris solutionis auditus est, et statuit facultas, quod accepta hactenus pecunia balneator contentus esse debeat, caeterum similis et omnis cura interna severissime inhibita# fuit.
2doProposui, quod quidem D. Geisenfeld (iam sub decanatu M. D. Pock ante undecim annos denunciatus) interea temporis absens ad commissionem citatus propter attentatas urinae inspectiones studerit# subterfugere# forum facultatis per Ill. Marchese Castellano Spinelli, sed secunda citatione comparuit, et post acrem reprehensionem spopondit# se praxi medica velle abstinere.
3tioQuidam Catellanus Carbonelli nomine chyrurgus castrensis ordine delatus a membris inclytae facultatis de per
fracto facultistarum consilio et praesumptuose practicans nuper citatus ad commissionem, spopondit omnia proposita, sed dein in puncto unius D. #phtysi laborantis motus pro protectione per celsissimam viduam Josephinam de Lichtenstain fecit apud Exc. D. Venetorum legatum quod tamen per M. D. prothomedicum de Garelli citatum est .
4toProposui, quod Ignatius Gotth, balneator in Mstlbach, lites habens cum Domina Fregin, pistoris inibi vidua in puncto solutionis pro cura sua. Requisiverit supplicando facultatem pro adiudicando suo compotu, qui in praesentia Exc. D. protomedici stataum# Paminger et aliorum Exc. DD. commissariorum examinatus, et eidem supplicanti 12 fl. 54 X. adiuticati sunt.100
5toProposui, quod Exc. D. venationum praefectus remiserit litteras compassus in puncto Exc. D. Pesenecker expeditas, eo quod submissio#rem cortesiam a facultate praetendat. Conslusum, evitetur hoc, et expediatur Exc. D. Pesenecker testimoniale decretum quo mediante sua praetendere possit.101
6toEva Catharina Armin#, Rosina Catharina Wollffin pro Zegnerin#, Barbara Pölmayrin obsterices supplicantes pro adiutricibus, repulsam passae sunt
7moEva Catharina Hueberin adiutrix apud defunctam Walnerin, cui ante duos annos inscripta erat, rogat examen, quod degenatum cum clausula, ut sibi de seniore magistra provideat, et propria praxi abstineat102. Maria Susanna Pergerin vero adiutrix apud Rimlin idem supplicans remissa est ad duos menses.
8voD. Franciscus Herz, neopromotus extrafacultista, et Joannes Baptista Steinberger, medicinae studiosus, rogantes pro stipendio Emericano remissi sunt ad DD. superintendentes pro parere.[fol.142r]
9noMisit venerabile consistorium decretum, quod augustissimus in locum defuncti D. superintendentis Nizl alia capacia subiecta praetendat, ut proin inclyta facultas sua ex parte aliqua denominet. Conclusum, cum in actis publicis et facultatis constet DD. Cuspinianum, Pielhamer et Wolfgangum Latinum medicos fuisse superintendetes hinc propositi fuerunt P. M. DD. Garelli. Tamen, Weber et mea persona specialiter.103
10moExc. D. Veronese, Viennensis Bononia promotus medicinae doctor, supplicans pro admissione ad repetitionem, remissus est ad praxim per# duos annos exercendam, et inde afferenda testimonia cum (licet hic inscriptus in matricula) Cl. et Exc. DD. professoribus notus non sit.
11moJosephus Rambschl, balneator in Leopoldina, Paschate iam elapso rogat pro extraditione pecuniae in Paulo Ruepp, ungulario fabro, depositae, contra quod Paulus Ruepp praesens protestabatur. Ruminatis omnibus circumstantijs deprehensa est, sola temeritas promissae sanationes esse reprehendenda, cum caeterum cura sub directione medici facta fuerit, hinc resolutum, expensas victus, balneorum, et medicamentorum balneatori esse reserciendas.
12moNuper tentatus Exc. D. Elias Reinhardus Engl, Moguntinus, philosophiae et medicinae doctor, Oeniponti 2. Julij 1734 promotus, resolvit casum nephritidis a sorte extracto Exc. D. Sylverio propositum, quo methodice resoluto tetigit aph. 4., sect. 2., neque societas#. Jura facultatis...........16 fl.48 [X]
ex juribus mensalibus manent...32 fl. 30 [X]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.591, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.591/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success