Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[12. Mai 1735]
Congregatio sexta habita 12. Maij [1735] praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Habersack, Caraffa, Albrecht, Quarin, Foki, Paminger, Bucamps, Dam, Vogl, Scholz, Pfundtheller, Haider, Weigant, Mack, Kessler, Zwerg, Proski, Hirsch, Diettman, Steindl, Knoblach, Schram, Plencius.
1moLectum fuit decretum priori mense iam expeditum ad seniorem et collegium pharmaceuticum continens inhibitionem propriae praxeos, et dispensationis receptorum de extraneis scriptorum et approbatum est#.
2doConstantinus Hoffman, qui de illicita medicatione convictus ob corpus delicti praesens binis vicibus citatus ad facultatem, recurrit ad excelsum regimen cum declinatione fori petens commissionem. Remisit excelsum regimen pro# universitatem facultatem pro informatione ex officio, quae etiam statim sat nervose data est.104
3oProposui, quod M. D. Ritter ad evitandam concurrentiam circa industriala remiserit sex aureos (quo ex repetitionibus DD. Schellenberger, Lebzelter et Linz semper acceptabat) cum D. Engl jura nunquam acceptaverit, conclusit facultas remittentur isti sex aurei per pedellum, qui attulit, cum non sint amplius iura quae acceptari vel non acceptari, possunt, sed iam transierunt in pecuniam Ritterianum, utpote cum gratiarum actione semper acceptati.
4oChyrurgi aulae privilegiati et civici denuo instant contra balneatores de illicite assumpto titulo chyrurgi, afferentes novam sic subscriptam schedam. Conclusum, citetur ipsorum prior et severe adhuc semel inhibeatur, quod etiam feci.105
5oMaximiliani Frey, pistoris in Mstlbach, vidua conqueritur contra nuperam taxationem praetensionis a balneatore Gott factam, desiderans, ut medicus in Mstelbach (qui in#ulsissimus attestatum dedit) nomine Hoffman et balneator in Ziterstorff citentur. Conclusit facultas, insistendum esse priori concluso.106
6toNuper cum iterata admonitione dimissus Franciscus Carbonelli, Catalanus chyrurgus, supplicat augustissimo caesari pro privilegio parxeos apponens aliquod emendicata attestata (vi quorum de internis curis se ipsum arguit) remisit aula per excelsum regimen ad facultatem pro informatione. Conclusum, fiat exacta relatio quod praxis chyrurgica non nisi privilegiatis aulicis et civicis chyrurgis competat apponendo extractus nostrorum et eorum privilegiorum, et si etiam talis esset, tamen ipsi praxim medicam et internam nunquam competere.[fol. 143r]
7moPaulus Ruepp, faber regularius iterato protestatur contra extradictionem pecuniae. Conclusum, manendum esse in priori concluso, cum legale impedimentum non adsit.
8voReassumpta est casus resolutio, uti in congegatione quarta notatum et cum seria admonitione negotium terminatum.
9noBarbara Schlegerin obsterix expleto semestri suspensionis de# signo obstetricali exponendo, rogat hanc gratiam. Praesertim cum vicina obstetrix se ipsam interemerit consensit facultas.107
10moCum iam binis vicibus inter locutarie propositum fuerit, an non expediret ad evitandas publicas confessiones, ut examen baccalaureatus praecedat disputationem pro baccalaureatu, ego etiam desuper MM. DD. aulae consiliariorum mentem et omnimodam approbationem exploraverim. Inclyta facultas talem ordinem instituit, proin supplicantes filius meus Martinus Antonius, Joannes Georgius Posmayr, Josephus Sabiz et Antonius Hauzinger pro examine baccalaureatus admissi sunt, et si bene substinerint, dein ad disputationem
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.593, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.593/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success