Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[10. Oktober 1735]
Congregatio decima habita 10. Octobris [1735] praesentibus Sp. et Exc. DD. Habersack, Albrecht, Martini, physico baadensi, Quarin, Silveri, Vogl, Zwenhoff, Haider, Mack, Kessler, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Diettman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Lebzeltern jun., Engl.
1oBernardus Balthasar Faucon, alias Falk dictus, eo quod a me[fol.148v] impressionis schedularum, et ad novellas licentiam non acceperit, recurrit ad excelsum regimen, quod a me ex officio# relationem desideravit, quam etiam sat nervose statim dedi, his non ob stantibus ea die, qua relatio data est, indicta est diaeta ad 14. huius, quam tamen# deprecatus sum, cum ut prima instantia partes agere non possimus.126
2doAnna Catharina Vierzigerin obstetrix rogat confirmationem sui contractus, vi cuius adiutrix ipsius Anna Regina Kaslerin se obstrinxit, quod in illa suburbio post examen sedem figere nolit, et adiutrix rogans examen utraque negativam accepit.
3oAnna Catharina Wenigin, obstetrix ex junioribus, de novo rogat pro adiutrice, retulit negativam.
4toMagdalena Doblingerin, adiutrix apud Wissegglerin, accusat quatuor suburbanas obstetrices de vi sibi illata. Conclusum, committatur commissioni.
5toSp. et Exc. D. Franciscus Adolphus Habersack, superintendens fundationis Sorbaithianae dat rationes suae oeconomiae de praeteritis tribus annis, quae ad revisionem DD. censorium devolutae.127
6toSimiliter Exc. D. Joannes Ignatius Albrecht, superintendens fundationis Bttnerianae, dat rationes suae oeconomiae et simul resignat superintendentiam, quoad primum datae sunt rationes pariter DD. censoribus, quoad secundum acceptata resignatione unanimiter electus in superintendentem Exc. D. Paulus Mauchael Zwenhoff, cui etiam decretum missum est.128
7moExc. D. Murnek p.m. vidua et summe indiga rogat pro suae# miseriae adiutam et consensit inclyta facultas in 30 fl. eidem consignandos.
8voPraelecto prius ex statutis articulo de baccalaureandis supplicantes post examen et disputationem filius meus Martinus Antonius, Josephus Sabiz de Taubensperg et Joannes Georgius Paesmair unanimiter admissi sunt ad formationem baccalaureorum.
9noM. et Exc. DD. censores inclytae facultatis dant relationem approbantem computum# collectae steurae industrialis et rationes [fol.149r] Rev. D. Sohnlein super fundatione Stumpfiana, nisi quod restantia Lambrechtiana adhuc desit.129
10moJosephus Thadaeus Hammerl, pharmacopoeus in Widen, rogat assistentiam contra se defraudentes medicamentis, et ut DD. collegae ipsius officinam velint habere recommendationem, cui utriusque iustae petitioni assensit facultas, praecipue cum in visitatione omnia vere bona et in sufficienti apparatu provisa inventa fuerint.
11moSp. et Exc. DD. superintendentes fundationis Stumpfianae dant relationem pro supplicante Maximiliano Sanftl, quod restantiae ibi adsint, proin intuitu priorem motivorum ipsi 40 fl. adiudicati sunt.
12moSp. Exc. D. superintendentes fundationis Emericanae dant pro futuro novo anno favolrabilem relationem pro aubensibus aut nuptis puellis Anna Maria Regina Stumpflin et Maria Anna Leittnerin, quarum prior apud M. D. Tamen de Oldendorff, altera apud defunctum D. Kirchschlager collegas nostros servierat et utrique 40 fl. consignati sunt.
13tioAdm. Rdg. D. chori magister modernus, utpote # eonomus Stumpfianus tenere fundatiitiarum litterarum praesentat theologiae studiosus Joannem Christophorum Merklein pro praeterito anno, et Carolum Adolphum Zinzerling ac Andream Meindl pro praesenti anno, quod confirmavit facultas.
14toPropositum fuit, utrum non conveniret in ladula praesentem paecuniam, saltem 500 fl. ad censum elocare, sed visum fuit facultati istam elocationem adhuc differendam esse, ob fors subito evenientia facultatis negotia.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.612, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.612/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success