Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[23. Juli 1736]
23. Julij latis ad nos compassalibus a praetorio Viennensi requirentibus, ut impetrantis Gotthardi Szlinzki balneatoris civici contra N. Schachenreutter in puncto praestitae curae allegatae inquiremus et parere nostrum cum determinatione sostri transceriberemus praesentibus P. M. et Exc. DD. de Webern, Foki, Vogl, Hirsch, prout etiam chyrurgorum senioribus Volrado Böhm et Ignatio Mitsko, in causam hanc inquisitium et decretum fuit, quod licet praegressae fracturae manifesta signa in tibia non observentur, ob 18. tamen septimanarum assistentiam, triginta sex floreni promeritum, nimirum sostrum ipsi solvantur.27
Obtulit hodie Joannes Adamus Praun, examinatus nuper balneator baptismales insimul et disciplinae suae litteras, quibus a commissione recognitis pro magisterio emplastrum oxicroceum et unguentum basilicon., dictata fuit, et cum hoc lege artis confecisset examinis testimoniales ipsi collatae fuere.
In eadem congregatione supplicavit Catharina Mllerin suburbana obstetrix pro adiutrice, quae ipsi concessa fuit.
Catharina Mllerin, obstetrix praesentavit 24. Julij pro immatriculatione generam suam Annam Mariam Mllerin. Solvit......2 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.638, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.638/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success