Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[29. August 1736]
29. Augusti praesentibus Exc. DD. Pensa, Silveri Vogl, Hirsch, examinati sunt duos#2 balneatores ex districu Neostadensi Josephus Santner, natus in oppido Schltern, disciplinans apud patrem suum Matthiam Santner, modo vero balneator in Kirchberg et Joannes Casparus Schneider, nunc balneator in Sauberstorff, qui a Joanne Georgio Hueber, balneatore Neostadensi praesentati. Cum ad quaesita apte respondissent, admissi sunt ad juramentum, primoque pro magisterium# assignatum fuit emplastrum ad fracturam et unguentum Felicis Wrtz, secundo emplastrum defensivum rubrum et unguentum digestivum. Jura facultatis...3 fl.
Hac occasione proposui primo quod Exc. D. Antonius Maximilianus Frid, philosphiae et medicinae doctor, civitatis Znojmae physicus attestatum petijerit se huius facultatis confratrem esse, quod ipsi adiudicatum fuit
2do Joannes Georgius Paesmayr, medicinae baccalaureus formatus, supplicat pro stipendio Stumpfiano. Remissus fuit pro parere ad DD. superintendentes.
3o Supplicat ad examen citatus Phillipus Schussman, balneator in Aspang pro prolongatione dictati termini, cui ultra praescriptum quatuor adhuc septimanae concessae fuere.
4to Supplicat Anna Margaretha Krchnerin, obstetrix, ut residuum disciplinae Elisabethae Pergmllerin avocatae a priori magistra apud illam absolvere concederetur, quod cum nulla alia pro manibus# esset (fol.161v) obstetrix, indulsit congregatio sine omni# tamen consequentia clausulatum#.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.642, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.642/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success