Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[16. Oktober 1736]
16. Octobris examinati sunt du# balneatores Joannes Casparus Wrniz in Azgerstorff, oriundus eodem loco et apud patrem suum Franciscus Wrniz anno 1728, 8. Junij disciplinam absolvens, deinde Joannes Josephus Mayr, natus in civitate Leopoldinae et (fol.163v) apud Joannem Sebastianum Köls 1727, die 23. Decembris disciplinae satisfaciens ab Exc. DD. de Bucamps, Vogl, Haider, Weigant. Praesentati fuerant a duobus balneatoribus civicis senioribus Paulo Landwehr, et Wollfgango Daucher. Quorum primus praestante respondens omnium calculo, secundus cum admonitione ad juramentum admissus est. Priori emplastrum malact. et unguentum basilicon., posteriori emplastrum oxicroceum, et unguentum digest. pro magist, assignatum est. Jura...3 fl.
Hac occasione proposui D.Dr. Dechelman tentamen differenti decretum peremptorium mittendum esse, quod placuit.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.649, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.649/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success