Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[26. Oktober 1736]
26. Octobris assistentibus P. Sp. Cl. et Exc. DD. de Habersack, Rauch sen., Anderler, Vogl, praesentibus m# chyrurgorum civicorum DD. senioribus occasione requisitorialium a venerabili consistorio archiepiscopali Passaviensi ad nos directorum inquisitum sit in causam civis cuiusdam Feldspergensis Jacobi Cavallar, qui ratione impotentiae ab uxore conventus, quod nimirum praegrandem mariti hastam ob nimios in coitu dolores, et hinc ante annum natum cum perniciosis pathematibus uteri abscessum vagina sua recipere nequeat, de impetrando divortio accusata. Constitutae ante nos partes#, et visitatus maritus a chyrurgis atque ab obstetrice Maria Antonia Duslin uxor, retulerunt observatores, quod ex parte mariti hernia incompleta affecti proportionetum plane membrum inter imminutam ac auctam magnitudinem severa# medium adeoque nulla in dimensione excedens, ex parte uxoris vero bene admodum organizatas genitales partes, nisi quod uteri orificium ex strictura forsitan nimia corporis quidquam depressius sit, deprehenderint. Quare consistorio rescibendum conclusum fuit, neutra in puncte# physicum quoddam coniungij impedimentum vel absolutum # respectionum detegi potuisse. Jura facultatis...3 fl.32 (fol.164v)
Eodem modo per requisitoriales a praetorio Viennensi comparuit# D. Josephus Hölzel, civicus chyrurgus, contra Balthasarum Ratgeb mercatorem in cuius labores praestitos cum in quisivissemus insuper praesentes DD. accuratam horum notitiam habeissent determinatum pariter fuit, quod impetrans petitum 479 fl. sostrum optime promeritus sit imo ob solutionis dilutionem interesse repetere posset, quod m praetorio rescriptum.33
Mentio hodie facta fuit an pharmacopoeus ad Aquilam Nigram huiusque examini se non# praesentans citandus sit. Conclusum desuper, ut tnus# sex septimanarum ab emptione ipsi concedatur.
Cum D. Joannes Petrus Grlich, ex Archidioecesi Coloniensi oriundus, et defuncti D. Dominici Ognatij Reinier, ad Angelum album quondam pharmacopoei disciplina imbutus mortui nuper D. Theophili Pfaller pharmacopolium ad Aquilam Nigram comparasset, die 7. Novembris praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Tamen de Oldendorff, Mannenbach, Vogl, Zwenhoff a du# D. pharmacopoeis Feichel et Eilenshenk praesentatus et examinatus est, satisfecit omnibus et concordi voto admissus est ad juramentum. Jura...3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.653, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.653/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success