Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[14. Jänner 1737]
Die 14. Januarij examinatus est Jacobus Antonius Weikard, Pedemontanus Turinensis, qui disciplinam suam absolvit apud patrem Cornelium Weikart, qui ipsi privilegium suum civicum sui Viennae practicandi legitime cessit. Praesentatus est a duobus chyrurgis senioribus civicis Volrado Böhm, et Joannem Wenzelli. Examinatibus P. M. Cl. et Exc. DD. de Lebzeltern sen., Rauch sen., Vogl et Zwenhoff, et taliter quidam admissus est ad magisterium conficiendum, ut intra triennium nullam solus in se curam gerendam suscipiat, sed semper aliquem ex duobus praesentatoribus et coexaminatoribus chyrurgis civicis in consilium vocet, secus si egisse deprehensus fuerit totalem inhibitionem praxeos incurrere sibi sciat, quod ipsi me# per decretum ad gremium suum missum notificatum fuit. Magisterium habuit emplastrum stipticum crol. et unguentum Felicis Wrz. Jura facultatis una cum emanentis M. D. de Lebzeltern. Juribus...7 fl. 30 X.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.666, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.666/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success