Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[16. Februar 1737]
Congregatio secunda plenaria habita dei 16. Februarij [1737] praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck, Pensa, Deimbl, Freundt, Rauch, Quarin, Foki, Paminger, Bucamps, Dam, Anderler, Vogl, Zwenhoff, Pfundtheller, Mannagetta, Fezer, Weigant, Knittlmayr, Hirsch, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Strecker, Plencius, Holzbauer, Schellenberger, Engl.
1mo Appositis litteris praesentatorijs senatus Oppaviensis supplicat pro stipendia Emericano43 --- et Leopoldus Haas pro Bttneriano, uterque medicinae studiosus. Remissi sunt pro parere ad D. superintendentes.(fol.169v)
2do Postquam una alterane vice comparuisset citatus Joannes Josephus Manhard, ante annum honorifice examinatus chyrurgus, contra cuius examen protestatio (ut superius videndum) ab aulae privilegiatis et civicis chyrurgis facta fuit, ab illo litterae testimoniales examinis conspiciendae ex poscebuntur, qui autem nil minus quam hoc facere contentatus est, hinc quidnam hoc in negotio, ut rei finis fiat, factum opus sit, propositum et desuper conclusum est, ut M. D. exdecani plenior facti informatio, et qui nunc absens, exspectanda sit.
3. Maria Anna Eilersin, obstetrix rogat inscriptionem adiutricis, cum vero e numero seniorum 15 non sit, tulit negativam.
4. Ancilla quondam in servitijs Exc. D. Dr. Pensa supplicat pro stipendio nuptiali ex fundatione Emericana, quae remissa est pro parere ad DD. superintendentes.
5. Jacobus Hauser SS. theologiae studiosus praesentatur ab Adm.# RR. D. chori magistro et curatis ad S. Stephanum pro obtinendo stipendio Stumpfiano, quod illi # concessum fuit.
6. Christianus Rotter agyrta, petit licentiam etiam extra nundinas maiores quedam medicamenta, quorum specificurem# opposuit, dividendi. Cum vero nihil alicuius momenti in illis inventum fuerit, dimissus est cum repulsa.
7. Wenzeslaus Puzzati# contra Leopoldum Andre urget extradendum parere medicum ad datas remissoriales ab Abbatissa Coeli Portana, et conclusum retineatur, donec solverit taxam.44
8. Juliana Blumerin, adiutrix apud defunctam Pezenegin, obstericem suburbanam, rogat inscribi ad ---, cum vero de numero seniorum non sit, sibi provideat de alia.
9. Eleonora Zachin, obsterix diffamiam passa ab agyrta quodam Christophoro Munck petit satisfactionem.45 Quam causam una cum causa Josephi Landes chyrurgi privililegiati aulici pro determinando sostro adhibitae curae in D. Eleonora de Ehrentall46, per decretum ab excelso regimine lata, commissionaliter pertractandam esse fuit resolutum. (fol.170r)
10. Tres primi sub decanatu Sp. D. Freundt promoti medicinae baccalaurei ##lt Martinus Antonius Freundt, Josephus Sabiz, Joannes Georgius Paesmayr, ut et posteriores tres Antonius Hauzinger, Antonius Josephus Marher et Matthaeus Juschiz supplicant admissionem ad tentamen pro disputatione inaugurali, ubi per 12 vota simpliciter fuere admisi, 4 simpliciter denegarunt, et 13 si omnes prius resolutiones caesareas prioribus annis circa ## negotium prolatas viderint.47 contigit, quod Cl. professores Rauch et Quarin prothocolationem voti Exc. D. Dr. Holzbauer expetieint, qui contestabatur in suo voto se scire, quosdam sexennium ab# incepti studij non habere, forte solumodo a tempore immatriculationis.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.668, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.668/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success