Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[23. September 1737]
Congregatio plenaria die 23. Septembris [1737~~ Praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck, Caraffa, Deimbl, Freund, Quarin, de Bucamps, Vogl, Scholz, Haider, Mack, Proski, Hirsch, Steindl, Knoblach, Schram, Rezer, Plencius, Gellhard, Schellenberg.
1. Exc. D. superintendens fundationis Bttnerianae dat favorabilem realtionem fruendi stipendij 20 fl. pro leopoldo Haas et Georgio Francisco Kathrini, quibus et collatum est.67
2do Joannes Georgius Steinberger et Josephus Gillius medicinae studiosi supplicant pro stipendio Stumpfiano, primus remissus est pro parere ad DD. superintendentes, alter vero afferat attestata DD. professorum.
3tio Maximilianus Hruester vagabundus olei petro distractor # (postquam excelso regimini pro licentia huius divenditionis supplicasset) remissus est pro parere ad inclytam facultatem, et fiat desuper commissio cum duobus pharmacopoeis conclusum est. (fol.175r)
4to Maria Catharina Heiserin, adiutrix apud obstetricem Annam Barbaram Stowasserin, supplicat examen, et tulit negativam.
5to Cum iterato a venerabili consistorio universitatis per decretum requisita fuerit intentio facultatis inclytae de danda steura Turcica, hinc propositum quidnam contibuere velit, vel utrum amitium# cum facultate juridica procedendum sit. Conclusum est, in quinquentos florenos condescendere velle facultatem.68
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.684, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.684/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success