Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[5. Oktober 1737]
Congregatio plenaria die 5. Octobris [1737] praesentibus Sp. et Exc. DD. Deimbl, Freund, Bucamps, Anderler, Vogl, Scholz, Mannagetta, Weigant, Salomon, Mack, Proski, Hirsch, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Rezer, Plencius, Gellhart, Schellenberg.
1mo Instat pro subeundo examine Maria Josepha Bombergerin, adiutrix ad S. Marcum, eo quod a commissione et senatu civico pro obstetrice iam suscepta sit, et conclusum, si huius susceptionis a magistratu # commissione authenticus attulerit, secuturum examen.
2do ## Sp. et Exc. DD. superintendentes stipendij Emericani exhibuere pro fruendo~# stipendo relationem suam, verum in hoc elargiendo talem ordinem observandum esse statuit facultas, ut primo loco a civitate Oppaviensi praesentatus medicinae studiosus Joannes Burri69, dein tres medicinae baccalaurei formati, videlicet Josephus Sabiz70, Antonius Josephus M„rcher71 et Matthaeus Juschiz72 tandem Stephanus Persa73 et Franciscus Passini74 medicinae studiosi consolentur, duos autem relinquos in studio medico minorennes studiosos Franciscum Gamnigg et Carolum Pichler ad ulteriorem patientiam remittendos esse. [fol.175v]
3. Exc. DD. Hupper, collega noster, per supplicem libellum facultatem implorat pro subsidio suae miseriae et conclusum, cum hoc tempore aerarium nostrum non sufficiat, eidem li#tum erit in persona quemvis DD. collegarum adire, ubi sperat facultas eundem sublevatum iri.
4. Anna Maria Prucknerin supplicat inscriptionem cuiusdam adiutricis, sed cum numerum 15 seniorum nondum attigerit, retulit negativam.
5. Postquam sex medicinae baccalaurei tentamen suum praevia ad disputationem ut et eandem omnes ## sustinuerit, rogant licentiam instituendae praesentationis R. D. cancellario pro aperiendis concessis et illis concessa fuit.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.686, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.686/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success