Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[18. November 1737]
Congregatio plenaria die 18. Novembris [1737] praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck, Deimbl, Quarin, Vogl, Mannagetta, Weigant, Salomon, Proski, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Rezer, Plencius.
1. Supplicat Exc. D. Dr. Joannes Andreas Furlani, physicus Semproniensis, censuram facultatis supra tractatum a se exercitatum typpis mandandum neoinventarum thermarum Rakosianarum in Hungaria, et commissum est Cl. DD. professoribus.
2do Exc. D. Joannes Adamus Guiliemus Mannenbach, medicinae doctor, aulae instans pro subeundo actu repetitionis, detulit decretatam ab ea supplicam, ut, cum se capacem credat specimina sua monstret coram facultate per tentamen praevium, et desuper fiat relatio ad aulam, quod faciendum conclusum fuit.76
3tio Exc. DD. Josephus Ruck et Franciscus Josephus Xaverius Dumposch, ambo medicinae doctores, supplicantes actum repetitionis remissi sunt pro licentia ad aulam.
4. Barbara Sutterin, adiutrix apud obstetricem Theresiam Perzlin, instat pro examine subeundo (licet terminum sui quadrienni nondum compleverit) eo quod necessitate coacta# maritum coq## in servitio Ill. D. comitio ab Athembs Graecium sequi debeat, cuius attestatum attullit ab excellentissima Domina comitissa de Störk. Spopondit autem dare reversa tempus suae absolvendae disciplinae licet examinaretur, hic non moraturam et conclusum, si hoc praestiterit, fiat. (fol.177v)
5. Maria Anna Pruckerin, obstetrix in civitate, iterato supplicat inscriptionem alicuius adiutricis, et consolata est.
6.Susana Plugerin#, adiutrix apud obstetricem Prantnerin, supplicat admissionem ad examen, sed tulit negativam.
7. Susanna Preitlerin, nupta Liebelin, quondam in servitio apud Sp. D. de Mannenbach, supplicat pro stipendio nuptiali Emericano, et remissa est pro parere ad D. superintendentes.77
8. Susanna Schefferin inscripta adiutrix ad obstetricem Theresiam Pethlin# extra civitate78
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.696, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.696/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success