Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[15. Mai 1737]
Die 15. Maij examinata fuit Maria Anna Cichenin#, adjutrix apud obstetricem Mariam Barbaram Puchamerin, quae illam praesentavit. Examinantibus P. et Exc. DD. Deimbl, Czeppl, Vogl, Rauch jun., Admissa est ad juramentum cum admonitione. Jura...3 fl.
Congregatio ultima praesentibus PP. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Tamen exrectore, Lebzeltern, Kirchschlager, Ruck, Habersack, Pensa, Deimbl, Caraffa, Freund, Quarin, Foki, Silveri, Anderler, Czeppl, Vogl, Scholz, Zwenhoff, Pfundtheller, Mannagetta, Fezer, Haider, Weigant, Mack, Hupper, Knitlmayr, Hirsch, Diettman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Strecker, Rezer, Plemcius, Schellenberg, Engl, Falniz.
1mo Relatio facta est, quod Exc. D. collega Schram (a venerabili consistorio constitutus commissarius pro colligenda steura industrialis membrorum civicorum accademicorum ad facultatem artisticam pertinentium) summam 172 fl. 42 XX pro rata ad facultatem medicam venientem, usque dum totalis collectio pro anno 1735 facta fuerit, ad manus Sp. et M. decani detulerit, preterea dicens sibi uti suum commissarius Dr. juris Begontina exemplum adducentes ab anterioris anni collectione pro remuneratione laborum 30 fl. retulisse. Hinc conclusum per vota unanimica#, ut per libellum ad venerabilem consistorium tam pro anno 1734 quam 35to sollicitetur ut rationes in hanc collectione acceptorum fiant, remuneratio deinde dividicanda erit.
2do Sp. et Exc. DD. superintendentes fundationis Stumpfianae dant favorabilem informationem pro stipendio fruendo pro Joanne Georgio Paesmayr, nunc medicinae doctor, et Joanne Baptista Steinberger, medicinae studios.
Item DD. superintendentes fundationis Emericanae, pro duabus (fol.178r) nuptis Maria Anna Wildin79 et Susanna Preitlerin80 quam prima apud P. et M. D. prothomedicum de Garelli, altera apud Sp. D. de Mannenbach in servitijs erant, quibus omnibus indulsit facultas.
3. Supplicat D. Schumbser, pedellus universitatis, pro remuneratione habitorum laborum in citandis obstetricbus ratione# colligendae steurae industrialis pro anno 1735, et illi pro hoc vice uti in priori elargiti 25 Fl.
4. Lecta fuerunt acta decanatus annui, post quarum lectionem mentio facta est, cur absque praesitum facultatis a Sp. D. decani dispensatio Mithridatis apud pharmacopoeum de Pauli facta fuerit, cum tamen privilegijs et instituto ordini pharmaceutico 17.# comtrarientur, hinc conclusum, ut in futuram cautellam aliorum pharmacopoeorum, citetur et reprehendatur.
5. Exc. DD. neopromoti doctores supplicant pro admissione cum sessionem, quae etiam illis ex speciali gratia praestito juramento et deposito aureo admissi sunt, ubi in absentia D. Dr. Paesmayr vices egit Exc. D. Dr. Knittlmayr.
Demum praemissa gratiarum actione pro collato munere decanali huius anni pro novo D. decano spectabili gratulabanda confirmavit secundum statuta facultas medica P. et M. D. exrectorem.
[1737/38]
(fol.178v)
Acta decanatus mei tertij Maximiliani Antonij Tammen de Oldendorff S. C. M. consiliarij et archiatri, exrectoris ## anno 1737 usque ad 1738 #
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.697, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.697/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success