Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[23. Dezember 1737]
Die 23. Decembris [1737] congregatio plenaria prima praesentibus P. M. Sp. ac Exc. DD. Ruck, Deimbl, Freund, Quarin, Vigl, Scholz, Weigant, mak, Hirsch, Dietman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Rezer, Plencius, Gelhard, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Mathees, Juschiz.
17o Praelectum est decretum per venerabile consistorium universitatis ad excelsum regimen ab aula missum vi cuius intimatur facultati quod nullus ## gremio civico aut aulae privilegiato chyrurgus a facultate examinandus sit, nisi prius tentamen suae artis apud gremium ad quod suscipi inclinat subiverit, hoc annexo, ut illo semper etiam ex adverso gremio tres chyrurgi qui #ditores adfiat, sine conclusm fuit hoc decretum ambobus gremijs per rescriptum intimandum esse.
2do Josephus Antonius Franciscus Gillich, medicinae studiosus, supplicat pro stipendio Stumpfiano et remissus est pro parere ad DD. superintendentes.
3tio Insinuatum est quod omnes obligationes fundationum peres# facultatem exsistant praeter additamenti Mannagettani ad fundationem Perlachianum, cuius [fol.179r] superintendens est D. Dr. Pensa a quo exigendam esse conclusit facultas.
4to Cum ex concluso nupero facultatis Barbara Sutterin, adiutrix apud obstetricem suburbanam Perzlin datis reversalibus examinada sit, et sub decanatu M. D. de Kirchschlager, obstetrix propter initum prohibitum contractum acceptos ab adiutrice 8 aureos deponere debuerit, et etiamnum existant, hinc quaesitum est, quidnam cum ijs faciendum exacto examine sit. Conclusum, ut in discretionem, si videbitur, praestitae doctrinae obstetrici extradantur, interim cum trica# inter se plures exortae fuerint, ratione quarum auditum est, illam praesentare non velle, hinc adigatur ex offo ad praesentationem sub poena curentiae omnis imposterum alterius adiutricis.
5to Excelsum regimen ad instantiam balneatorum civicorum protestantium contra examen requisitum a senatu civico ad fundum Spittelberg# suscepti balneatoris Joannis Michaelis Kloz, expetit informationem cum adiecta suspensione examinis, et conclusum fiat nervose.
6to Maria Catharina Riederin, adiutrix apud obstetricem Mariam Rosaliam Böhmin, supplicat pro examine in quod consensit facultas.
7mo Lecta est recognitio acceptorum P. M. D. antecessori extradendae quae placuit.
8vo Balneatori Joannes Georgius Hueber sen. balneatorum Neostadiensium defert plures non examinatos districtu illorum murari balneatores. Huic rogat, ut per decretum ipsi demandatur illorum praesentatio cuius etiam formula praelecta fuit, et exquendam me iussit facultas.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.702, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.702/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success