Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[13. Jänner 1738]
Die 13. januarij: Habita congregatio particularis praesentibus PP.MM. Sop. Cl. et exc. DD. de Lebzeltern, Gerstorff, habersack, deimbl, Freund, Rausch, Quarin, Vogl, zwenhoff, Diettman.
1. Venit decretum ex officio ab excelso regimine requirens examen medicum in constitutionem corporis puellae 14 annorum in pncto apud judicium provinciale vulgo Landtgericht #### comitissae# de fuchs gertrudis abbatin# incarceratae et quousque simplicitas eius se extendat: Conclusum fuit: Quod simplicitas ejus## ex datis responsis non apparuerit tanta, quod bonum a malo discerne non possit, sed potius inconsideratum, rusticum, et juvenile quid. quam vera et jura simplicitas nominanda sit. Quod 2.: corporis constitutionem attinet inveniebatur puellam iam esse tmperamenti# cholerici, et obstructionibus hypochondriacis et melancholicis valde obnoxiam; quibus mala diaeta, panis durus et gravis absque diversae infirmitatis in examine enarratae occassionem maiorem praebuenent #
2. Anna Maria Praunin vidua p. m. Exc. D. Dr. Praun, collegae nostris, supplicat pro subsidio suae miseriae, sed ob depauperatum aerarium negativam tulit.
3. Matthias Pokers #### supplicans Exc. regimini pro litteris liberi passus pro se et filio suo, ne a militibus forte in via vi abriperetur, remissus est pro parere ad facultatem, et cum litteras authenticas testimoniales DD. qrorundam pharmacopoeorum attulerit et tales homines in pharmacopolijs requirantur, conclusit facultas, rescribendum esse excelso regimini, supplicanti ob rationes allatos litterae tales conferri posse.
4. Magdalena Hencklin, adiutrix apud catharinam Dumskin obstericem, rogat transcriptionem ad Sophiam Binderin, serenissimae archiducissae Lotharingiae obstetricem; consensit facultas petito.
fol.180r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.705, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.705/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success