Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[1. Februar 1738]
Congregatio plenaria die 1, Februarij habita praesntibus Sp. Cl. et Exc. DD. de Deimbl, Freund, Quarin, Vogl, Waigant, Diettman, Rauch jun., Pesenegger, hentschl, Knoblach, Plencius, Schellenberg, Falniz, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Marker, Juschiz.
1. Elisabetha Pergmillerin apud margaretham Kirchnerin, Juliana Plungerin apud Susannam Promzerin et Anna Maria Pökin apud Catharinam Stephanin ones tres extra urbem obstetrices inscriptae adiutrices supplicant pro admissione subeundi examinis; prima propter praestitum terminum suae disciplinae fuit admissa, duae vero posteriores ad patientiam aliquot mensium fuerunt remissae.
2. Obstetrix extra urbem Susanna Schenkingerin rogat inscriptionem adiutricis Theresiae Pragerin, cui indulsit facultas.
3. Sabina Pernlin, obstetrix intra urbem supplicat proter accumulatas labores inscribendam adiutricem, quam ex misericordia ob penuriam et 5 proles docere vellet; sed tulit negativam.
fol.180v
4. Susanna Schefferin inscripta adiutrix apud defunctam obstricem extra urbem Mariam Theresiam Bethin rogat pro transcriptione absolvendae suae disciplinae ad obstricem Ursulam Dumpachnerin; cum vero plane remota a nummero obstericum, quibus doctrina competit, inventa fuerit, conclusum est ut sibi provideat de alia saltem praxiomiori.
5. Anna Ursula Doblingerin antea Christophin, quondam in sevitijs apud Exc. D. Dr. Pensa supplicat pro stipendio Emericano, quae remissa est pro parere ad DD. superintendentibus.
6. anna Catharina Prellerin, adiutrix apud Catharinam Wolffin, obstericem in civitate, defert, quod magistrae suae iam in antecessum 60 Fl. deponere debuerit, facto promisso eosdem per bibale intra tempus suae disciplinae compensari, cum vero videat apud illam nihil recuperendum esse, nec minimam indistriam in docendo applicet, imo subdole aliam ipsi 150 Fl. dare volentem assumere adiutrum## hinc, licet suos annos disciplinae apud illam### non declinet, illos tamen exsolutos 60 fl. sibi restituendos cupit; et conclusit facultas ut fiat quantum potest inter partes compositio, obstetrix vero interim deponat acceptas peccunias.
7. Lectum fuit decretum ab aulica commissione, quo intimatus facultati ab aula resolutum fuisse, ut omnes in suburbijs existentes balneatores ( quorum ##ficatio duplex ad###mine qualificatio artis eadem per rescriptum informetur, ut vel inter numerum civicorum balneatorum, vel solum ad dcarstris recipi possint, enim vero pauperes et nihil habentes inter illos sint, qui taxam examinis exsolvere nequerunt; hinc om,nes prius convocandi erunt; ut ex ordoniatur, quid quivis dare possit, et dein fiat distributio exacti nandorum.
fol.181r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.711, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.711/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success