useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.724
Signature: 1.9.724
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. März 1738
Sitzung vom 6. März 1738  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [6. März 1738]

    Die 6. martij habita congregatio in puncto casus criminalis a provincialatu Lincensi ad excelsum regimen et ab hoc ad facultatem per decretum ex officio delati, ubi postulatum fuit parere medicum ut ex actis iquiratur, an in puncti furto arrestatus Franciscus Josephus Nokel ( qui post latam sententiam et mortis laqueum indictionem mentis alienationem ostendit) vere vel vero simulati alienae mentis sit. Qua desuper relectis actis necessorijs conclusum fuit a presentibus M. Sp. et Exc. d. Kirchschlager, Ruck, Habersack, Deimbl, Freund, Rauch sen., Quarin, Foki, Vogl, mannagetta, Weigant, Diettman. Quod quidem adiecta inquisitionis acta ex parte delinquentis usque ad finalem mortis intimationem nullam mentis alienationem ostendent, cum autem omnes recepti authores medico - legales ad similem sententiam positivam, ut hic ferendum exactum corporis subiecti inquisitionem requirant, sic ob huius defectum tres D. physici Lincensies arrestatum saepius visitantes per suas repetitas attestationes officium nostrum iam suppleverunt, ita ut h#is in arte peritis et personaliter praesentibus omnem assensum tribuere debeamus, praeter haec# parvam animadversionem, quae# quidem talis simulatio in predicto Nokel fuisse potuerit, quae autem etiam per tam diuturnum tempus ob frequentatos actus in veram mentis alienationem permutari potuit; si tamen inclytus provincialatus Lincensis etiam num ulterius obstraculum haberet, alij etiam D. physici provin -

    fol.183r

    ciales ad tres Lincenses pro parere medico legali convocari possent, quod ita excelso regimini rescriptum fuit.

    2. Propositum fuit quod Magnus Ruscher, dentifrangulus vulgo C##lih„upel supplicet pro admissione ad examen; cum vero litterae testimoniales suae aliqualiter suspecta propter anteacto# fuerint, tulit negativam et cinclusum, ut fiat hac desuper informatio ad aulicam congregationem.

    3. Eva helena Sombkarkin iterato instat pro aublevamine suae miseriae inscriptionem pro adiutrice ad obstetricem sabinam Perlin et iterato repulsam passa fuit.

    4. Anna catharina Prellerin iteratoinstat contra magistram suam Catharinam Wolffin ut in priori congegatione, conclusum: Obstetrix Wollfin deponat peccunias, adiutrix autem quaerat aliam magistram.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.