Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[13. März 1738]
Die 13. Martij: Praevium tentamen ad repetitionis actum ex indulta aula priori anno iam facto subivit Exc. D. Joannes Guiliemus Mannenbach, medicinae doctor, praesentibus p. M. Cl. ac Exc. DD. de Gerstorff, Rauch sen., Quarin, Vogl, Mannageta, Serdagna, quibus satisfactionem praestitit, quare etiam petito relatio desuper ad Aulam facta est. Praeterea# jura...................................................3 Fl.
Iterato supplicavit Sabina Pernlin, obstetrix pro insertione memoratae viduae Sombkovskin, et consideratis omnibus circumstantijs pro speciali gratia et hinc consequentia eidem concessa est.
Item vidua p.m. Exc. D. Dr. Lehr rogat pro subsidio suae miseriae, sed nihil concessum fuit.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.726, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.726/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success