Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[7. Mai 1738]
Die 7. Maij: Congregatio plenaria praesentibus PP. MM. Cl. et Exc. DD. de Gerstorff, Ruck, habersack, Deimbl, Freund, Quarin, Paminger, Bucamps, Silveri, Scholz, Haider, Weigant, mak, Proski, Hirsch, Diettman, rauch jun., Steindl, hentschl, Schram, Schellenberger, Engl, Falniz, Freund, Sabiz, Paesmayr, hauzinger, Juschiz.
1. Franciscus Knörig, medicinae doctor, supplicat pro admissione ad tentamen pro actu repetitionis ad facultatem, et remissus est ad aulam.
2. Anna Barbara Pöckin, adiutrix apud obstetricem Stephanin, rogat pro examine, et admissa est.
3. D. superintendentibus additamenti mannagettani ad fundationem Perlachianum dat favorabilem relationem fruendi stipendij pro mdeicinae studiosi Josepho Clemens, quod ipsi me# conclusum est.
4. Elisabetha heglin, adiutrix apud obstetricem Altmanin, supplicat pro examine, et cum 4. anni disciplinae iam sint elapsi ab excelso regimine in quo a facultate tres loimini pro Bannatu Temesuazino ob pestem ibidem incipientem una cum 6 chyrurgis difideruntur nullus autem se resolvit praeter Dd. Juschiz, qui sub deliberatione ulteriori se praesentabat rationem dantes, quod in favorabilibus nunquam facultas ab excelso regimine fuerit aggratiata, sit iam in istis periculosis etiam assistere non sit obligata, specialiter cum sit in aliena provincia et non in Austria, praeterea salarium 100 Fl. per mensem sit nimis parvum, posset enim solum durare ## per 2 menses
fol.185r
tunc iterum casserentur, et dein expositione sua periculosa iterum redire cogerentur, sine locro et spe promotionis, ubi simul hic Viennae paculas# me# patientes perderent, accedit, si, quod facile fieri posset, malum ad nos veniret, cum ex istis partibus ob timorem Turcae huc fugant, tunc nos sui etiam destitucremus#, medicis et propriae patriae assistere non possemus, hinc potius hoc onus extrafacultistis doctoribus iniungendum esset cum consilium etiam aulico bellicum multoties recusaverit facultisin #ortalitia devenire dedit#que per favorem extraneis nondum graduatis.
Qud etiam taliter excelso regimini rescriptum erat interea tamen se praesentarunt pro loiminis Joannes georgius mayr, medicinae doctor, Georgius Cathrini et Joannes Steinberger, medicinae studiosi et pro gradu discedere volentes ex chyrurgis Josephus Stadler, Gotthardus Göbl, Joannes Josephus Weinzierl, Georgius Zisler, Martinus Geschek, Josephus Lescher, qui # acceptati sunt, et quidem in comitatum #ongradiensem missi sunt D. Dr. Mayr, chyrurgi Gotthardus Göbel et Josephus Leschier, aliqui vero perexerunt Temesuarinum.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.733, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.733/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success