Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[21. August 1738]
Die 21. Augusti habita congegatio plenaria praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. Dd. Freund, Quarin, Paminger, Silveri, Anderler, Vogl, Scholz, Haider, Proski, Diettman, Rauch jun., Sabiz, Paesmayr, masheer, juschiz; ex qua
1. Supplicat Maria Anna Spikartin, obstetrix suburbana pro inscriptione adiutricis Elisabethae Wittmayrin, et ob allatas sufficientes cusas ipsi concessa fuit.
2. Supplicans stipendium Bttnerianum medicinae studiosus Josephus Wolff remissus est pro parere ad D. superintendentibus
3. DD. superintendentes fundationis Emericanae favorabilem dant relationem fruendi stpendij pro DD. Josepho Sabiz, Antonio Masheer, Matthaeo Jischiz, medicinae doctoribus collegiatis, Joanne Burri, praesentato Oppaviensi, et Francisco Gamnig, medicinae studiosis, cui inclyta facultas quoad primos quatuor
fol.188r
assensum praebuit, quinti vero loco Francisci Gamnigg, supplicantem etiam pro hoc stipendio, medicinae studiosum Antonium Quarin, substituere decrevit.
4. Ijdem DD. Superintendentes alteram favorabiles exhibent informationem pro duobus puelabus nuptis, et quidem pro Barbara Aicherin quondam in servitijs apud Exc. D. Dr. Pensa et Elisabetha Wittmayrin servienti antea Exc. D. Dr. Schram, quibus etiam collatum fuit.
5. Exc. D.Dr. Pensa, superintendens fundationis Additamenti Mannagettani ad Perlachianam rationes revidendas a 6 annis factas exhibet, et commissae sunt Dd. censoribus.
Lectum est decretum iterato ab excelso regimine ad facultatem missum, vi cuius ob indies ingravescentem etiam ad viciniores nostrum confinias epidemiam novi expetuntur Loimici, ut vero eo certius fiat, convocandi essent omnes extra facultatem illicite parcticantes D. et illis proponatur mens aulae commissionis et dein resolutio illorum omnium eidem rescribatur, ut renitentes adigi possint; hinc conclusum, ut, si quemdam talem quisnoverit, nomen et habitaculum assignet. #
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.754, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.754/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success