Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[24. September 1738]
Die 24. Septembris: Examinatus est Joannes Bernardus Löffler,Eichsfeldiacus Statworbiensis, aulae privilegiatus chyrurgus, disciplina suam aobsolvit Erfordij apud Joannem Friderici Hekel, chyrurgum anno 1725 die 15. Junij, prasentatus fuit a duobus senioribus aulae privilegiatis chyrurgis Francisco Schennenberger, er Joanne Jacobo Derweis examinantibus PP. M. et Exc. D. Bassand, Vogl, Pfundtheller, Weigant, quibus satisfactionem dedit, et admissus est ad juramentum pro magisterio accepit fracturam claviculae cum ligatura. Jura...................................................3 Fl.
2. Mediante hoc examine supplicat Catharina Pöhmin praxim obstetriculem Posonij per ali quot tempus secundum attestatum Exc. D. Perbegg physici ibidem exercens, ut ## aliquot septimanas ad Rosaliam Purkartin obstetricem seniorem inscribatur, et dein examinari velit ad eundem locum deorsum, quod ipsi concessura fuit, si prius praestiterit reversales de non hic unquam practicandi.
3. Elisabetha Stroblin, obstetrix in Waring, instat pro inscriptione adiutricis, et uti ante ita hac vice et pro semper tulit negativam.
4. Franciscus Josephus Grebner, balneator in #turi causam agens apud commissionem in rebus o#ificium aulicam contra Milaricum Empek, eo quod post praestitam illi curam 50 Fl. solvere nollit, attulit decretatam supplicam ab eadem commi8ssione, si huius rei causa authenticum sostrum determinans attestatum a facultate medica proferet, fore ulteriorem resolutionem, hinc examinata hac cura ipsi integra petita summa adiuticata fuit, et desuper extraditum est attestatum.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.760, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.760/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success